IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione

 QUAESTIO XXXVIII

 QUAESTIO XXXIX

 QUAESTIO XL

 QUAESTIO XLI

 QUAESTIO XLII

 QUAESTIO XLIII

 QUAESTIO XLIV Utrum superius possit accidere suo inferiori

 QUAESTIO XLV

 QUAESTIO XLVI

 QUAESTIO XLVII

 QUAESTIO XLVIII

 QUAESTIO XLIX

 QUAESTIO L

 QUAESTIO LI

 QUAESTIO LII

 QUAESTIO LIII

 QUAESTIO LIV

 QUAESTIO LV

 QUAESTIO LVI

QUAESTIO L

Virum sit fallacia extra dictionem

Videtur quod non. Nam per Aristotelem in primo hujus, in illo cap. Aut igitur dividentes. Loci in dictione simpliciter peccant contra contradictionem : loci autem extra dictionem contra syllogismum. Sed secundum quid, et simpliciter specialiter peccat contra contradictionem. Quia dicit Aristoteles in 2. hujus, quod paralogismi qui fiunt secundum quid, et simpliciter, solvendi sunt considerando conclusionem ad contradictionem ; ergo, etc.

Item, ille locus est in dictione, qui accipit principium apparentiae a parte vocis ; quia loci extra dictionem accipiunt causam apparentiae a parte rei. Sed fallacia secundum quid, et simpliciter accipit suam apparentiam a parte vocis, ut hic : Est homo mortuus ; ergo homo. Si tamen loco totius aggregati, homo mortuus, poneretur cadaver, sic dicendo : Cadaver; ergo homo, hic non est secundum quid, et simpliciter,cum deficiat apparentia ; ergo, etc.

Oppositum dicit Aristoteles 1.Elench.cap. 3. ponendo septem locos extra dictionem.

Ad quaestionem dicendum, quod fallacia secundum quid, et simpliciter, est locus extra dictionem. Nam causae apparentiae distinguunt locos Sophisticos.Sed causa apparentiae in secundum quid, et simpliciter, est convenientia alicujus dicti secundum quid ad idem dictum simpliciter. Cum ergo ex parte rei accipiatur causa apparentiae, sequitur quod sit locus extra dictionem.

Verumtamen intelligendum est, quod convenientia vocis ad vocem alicujus dicti secundum quid, ad idem dictum simpliciter, cooperatur ad istam deceptionem. Nec tamen est per se causa apparentiae in secundum quid, et simpliciter. Sed e converso est in fallacia figurae dictionis : nam ibi identitas rei inter suppositum, et suum commune cooperatur ad deceptionem in tertio modo figurae dictionis. Et tamen similitudo vocis ad vocem est per se causa apparentiae figurae dictionis. E converso est ex parte ista. Nam e convenientia rei dictae secundum quid, ad idem dictum simpliciter, est causa apparentiae per se in secundum quid, et simpliciter, tamen convenientia in voce ad istam deceptionem cooperatur.

Ad primum argumentum dico, quod minor est falsa. Unde dico, quod secundum quid, et simpliciter, per se peccat contra illationem : et non per se contra contradictionem. Ex apparenti enim contradictione, quae accipitur in praemissis, infertur vera contradictio in conclusione, propter realem convenientiam inter secundum quid, et simpliciter. Hoc patet si sic arguatur : aethiops est niger : et non est niger in dentibus ; ergo est niger, et non niger. Propter enim convenientiam nigri in dentibus, ad nigrum simpliciter, ex negatione nigri in dentibus ab Aethiope, concluditur negatio nigri simpliciter ab eodem : unde per se peccat contra illationem, vel syllogismum, et non contra contradictionem, quia nulla propositio est ibi multiplex, sicut in locis in dictione.

Ad secundum dico, quod minor est falsa. Ad probationem ejus dico, quod convenientia in voce, est de bene esse istius fallaciae, et non de esse simpliciter. Et si sit de esse, non tamen est sicut causa prima apparentiae. Sed convenientia in voce facit, quod paralogismus secundum quid, et simpliciter appareat syllogismus. Nam sic diceretur, Hoc non est homo, et est cadaver; ergo est homo, et non est homo, hic nulla est apparentia syllogismi. Si tamen diceretur sic, Hoc non est homo, ei est homo mortuus;ergo est homo, et non est homo, hic est apparentia syllogismi. Unde convenientia in voce, facit quod paralogismus secundum quid, et simpliciter, appareat syllogismus. Ejus tamen causa apparentiae per se a parte rei accipitur.