IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione

 QUAESTIO XXXVIII

 QUAESTIO XXXIX

 QUAESTIO XL

 QUAESTIO XLI

 QUAESTIO XLII

 QUAESTIO XLIII

 QUAESTIO XLIV Utrum superius possit accidere suo inferiori

 QUAESTIO XLV

 QUAESTIO XLVI

 QUAESTIO XLVII

 QUAESTIO XLVIII

 QUAESTIO XLIX

 QUAESTIO L

 QUAESTIO LI

 QUAESTIO LII

 QUAESTIO LIII

 QUAESTIO LIV

 QUAESTIO LV

 QUAESTIO LVI

QUAESTIO XXXI

Utrum iste paralogismus, Quinque sunt duo, et tria,sil verus in sensu compositionis

Quod sic videtur. Nam duo, et tria, sunt aliquis numerus. Aut ergo quinarius, aut major,aut minor numerus, sed non major, nec minor: ergo, etc.

Item, quilibet numerus additus alteri constituit numerum ; ternarius ergo additus binario, constituit aliquem numerum, et non alium, quam quinarium.

Item, iste paralogismus est paralogismus divisionis ; ergo est verus in sensu compositionis : nam ubi fallit divisio, solvit compositio.

Item, duplex est totum, universale, et integrale. Totum universale de suis partibus divisim praedicatur : sed totum integrale non nisi conjunctim ; haec ergo est vera, Duo, et tria sunt quinque, et per consequens haec per conversionem, Quinque sunt duo, et tria.

Ad oppositum est Aristoteles 5. Metaph.

cont. 19. cap. de Qualitate, quaelibet res habet esse semel et non bis : unde concludit, quod sex est semel sex,et non bis tria: ergo eadem ratione, quinque est semel quinque, et non duo, et tria.

Item, sic dicto, Quinque sunt duo, et tria, haec pars praedicati, et tria nihil aufert a prima parte praedicati, quin de subjecto praedicetur, similiter prima pars praedicati nihil aufert a secunda, quin de subjecto praedicetur, et si hoc sit verum; ergo significatur quod quinque sunt duo, et quinque sunt tria.

Item, per Aristotelem in 7. Met. cont.24. pars non praedicatur de toto, nisi concretive ; sed duo, et tria sunt partes quinarii ; ergo, etc.

Ad quaestionem dicendum quod est falsa, formaliter loquendo, nam quinarius secundum se est unum, quia secundum se est ens. Et unumquodque, sicut est ens, sic est unum, et praeter hoc, quinarius est secundum se intellectus ; ergo secundum se unum ; quia omne quod intelligitur, sub una ratione intelligitur : qui enim unum non intelligit, nihil intelligit. Sed quando aliquid est secundum se unum, et ex pluribus partibus compositum, requiritur aliquid uniens istas partes ; sed quinarius componitur ex multis unitatibus, quae secundum se sunt discretae ; ergo requiritur aliquid uniens istas unitates. Illud autem uniens non potest esse aliqua unitas, quia ex ista unitate, et aliis constituitur quinanarius, et tunc remanet quaestio, quod aliud unit istas unitates; ergo oportet quod illud uniens sit aliud ab unitatibus, et hoc est forma ipsius quinarii. Sicut enim ex elementis componitur mixtum, et in mixto est aliquid, quod non est elementum, nec ex elementis, ut forma mixti: sic in quinario est aliquid, quod non est unitas numeralis, nec ex unitatibus compositum, et haec est forma ejus. Cum ergo miteria non praedicetur de composito ex materia, et forma, et quinarius est quoddam compositum ex unitatibus, et sua forma, et duo, et tria sunt materialia ipsius quinarii: haec erit falsa formaliter loquendo, Quinque sunt duo, et tria. Unde sicut haec est falsa, Homo est carnes, et ossa, sic haec est falsa, Quinque sunt duo et tria.

Item, Philosophus in 7.Metaphysic. cont. 23. dicit, quod qui dicit domum esse lapides, et ligna, dicit domum esse in potentia domum : nam lapides, et ligna sunt materia domus. Qui ergo dicit, quinque esse duo, et tria, solum dicit quinarium esse quinarium in potentia. Nam duo, et tria sunt materia quinarii, unde si haec sit vera aliquo modo, Quinque sunt duo, et tria, hoc erit solum materialiter loquendo, formaliter enim propositio falsa est.

Ad primum argumentum, cura dicitur, quod duo, et tria sunt aliquis numerus. Dico, quod duo, et tria possunt dupliciter considerari. Aut prout sunt in potentia ad ulteriorem formam ; aut prout distinguuntur per suas formas. Primo modo sunt aliquis numerus in potentia. Secundo modo sunt duo numeri specie distincti.

Ad aliud dicendum, quod quilibet numerus additus alteri constituit numerum materialiter, sed ad formam numeri requiritur forma uniens, quae non habetur, sic dicendo, Quinque sunt duo et tria.

Ad tertium dico, quod haec est falsa de virtute sermonis in sensu compositionis, Quinque sunt duo, et tria. Aristoteles tamen concedit eam, propter apparentiam veritatis. Nam apparentia sufficit ad Sophistam. Et quia numerus est quantitas discreta, ideo multoties admittimus tales propositiones.

Ad ultimum dicendum, quod totum integrale non significat suas partes, sed significat compositum ex partibus sub sua forma : sed partes non significantur uniri sub forma totius, nisi nomine totius. Unde sic dicto, Duo, et tria, istae partes non significantur ut unitae sunt in forma totius, sed solum significantur uniri per copulationem. Unde ad argumentum dico, quod totum integrale praedicari potest de omnibus suis partibus, ut unitae sunt in forma totius, non tamen potest praedicari de partibus sui unitis per copulationem.Unde haec non est vera, Domus est lapides, et ligna. Sed haec,Domus est composita ex lapidibus, et lignis, in forma tamen totius unitis.