IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione

 QUAESTIO XXXVIII

 QUAESTIO XXXIX

 QUAESTIO XL

 QUAESTIO XLI

 QUAESTIO XLII

 QUAESTIO XLIII

 QUAESTIO XLIV Utrum superius possit accidere suo inferiori

 QUAESTIO XLV

 QUAESTIO XLVI

 QUAESTIO XLVII

 QUAESTIO XLVIII

 QUAESTIO XLIX

 QUAESTIO L

 QUAESTIO LI

 QUAESTIO LII

 QUAESTIO LIII

 QUAESTIO LIV

 QUAESTIO LV

 QUAESTIO LVI

QUAESTIO XXI

Utrum oratio multiplex secundum Amphibologiam uno modo prolata, sit multiplex quocumque modo proferatur

Quod sic videtur ; quia causa in actu, et effectus in actu simul sunt, et non sunt, ex 5. Metaph. text. co:n, 3. et 2. Phys. text. cora. 37. Sed modi significandi sunt causae diversitatis constructionis. Et modi significandi manent idem, quocumque modo proferantur ; ergo, etc.

Item, ex 2. Periherm. c. 1. nomina, et verba transposita, idem significant ; quocumque ergo modo transponantur termini, non auferunt multiplicitatem a propositione, ergo, etc.

Item, si determinata prolatio determinaret orationem multiplicem ad alterum ejus sensum, actualis multiplicitas a potentiali non differret. Consequentia patet, quia oratio multiplex, secundum potentialem multiplicitatem, ad alterum sensum determinari potest per determinatam prolationem.

Ad oppositum. Nisi determinata prolatio determinaret orationem Amphibologicam ad alterum sensum, nulla habitudo syllogistica esset sine multiplicitate. Et universaliter, ubicumque hoc verbum est praedicaretur tertium adjacens, talis oratio esset distinguenda, et sic tunc haec esset distinguenda, Homo est animal.

Item, orationes imperfectae essent simpliciter perfectae. Haec enim esset perfecta, Albus est homo. Et similiter oratio incongrua esset congrua simpliciter, ut haec, Mulier est vir alba.

Item, Aristoteles dicit in 1. hujus cap. 5.

quod in Elencho concludente hanc conclusionem, Contingit tacentem dicere, est multiplicitas in contradictione, et non in syllogismo, sed conclusio sequitur ex istis praemissis, Quidquid contingit esse album, contingit dicere : Tacentem contingit esse album : ergo tacentem contingit dicere. Major non est multiplex, quia tunc esset peccatum in syllogismo, et non in contradictione solum : nec per eamdem rationem minor. Hoc non esset, nisi determinata prolatio determinaret orationem Amphibologicam ad alterum sensum.

Circa istam quaestionem est duplex opinio. Quidam dicunt, quod oratio multiplex secundum Amphibologiam uno modo prolata, est multiplex, etiam quocumque alio modo proferatur. Unde isti dicunt, istam orationem esse distinguendam, Homo est animal.

Alia opinio est, quod oratio amphibologica non est alia, quam illa, quae sub eodem actu proferendi multa significat, ut in hac, Isti asini sunt Episcopi.

Neutra istarum opinionum est vera simpliciter. Prima enim ponit tantam indeterminationem in sermone, quod vix homo posset, ubi hoc verbum est praedicatur tertium adjacens, conceptum determinatum audienti exprimere : ergo propter finem sermonis non debemus ponere indeterminationem tantam in sermone. Secunda opinio ponit multas orationes multiplices secundum Amphibologiam non esse distinguendas, quia si dicatur, Pugnantes vellem me accipere, planum est, quod ly me, et ly pugnantes, secundum hunc situm non possent pluribus modis construi, ita quod ordo conceptuum correspondeat ordinationi dictionum.

Propter haec dicendum, quod oratio multiplex secundum Amphibologiam, cum operetur actualem multiplicitatem uno actu proferendi, multos sensus repraesentat. Tamen oratio multiplex secundum Amphibologiam, uno modo prolata, non est multiplex,quocumque alio modo proferatur. Et hujus ratio est, nam penes primum modum Amphibologiae provenit multiplicitas ex diversitate constructionis actualis, et non potentialis. Sed causa diversitatis, actualis constructionis non est, quod dictiones habeant modos significandi, secundum quos sunt ad invicem constructibiles. Nec causa praecisa est, quod dictiones in oratione sint sibi proximae, sed causa diversitatis actualis constructionis est, quod modus significandi dictionis fuerit mutuo dependens : ita quod dependentia ex utraque parte dictionum, fuerit mutua. Unde si dicatur, Homo animal est. Haec oratio est distinguenda, eo quod modus significandi hujus verbi est, dependens est. Et hoc quod dico homo ratione qualitatis potest istam dependentiam terminare, et hoc quod dico animal. Sed si dicatur, Homo est animal, haec oratio non est distinguenda. Nam modi significandi non sunt hic mutuo dependentes, quia dependentia de ly est a parte ante, et a parte post sufficienter terminatur.

Est tamen intelligendum, quod licet terminata prolatio determinet orationem multiplicem secundum actualem multiplicitatem, et potentialem, sicut accidit in compositione, et divisione, una tamen multiplicitas ab alia differt. Nam determinata prolatio orationis multiplicis, secundum potentialem multiplicitatem, punctuando ad alterum sensum, potest ipsam determinare, manente semper eodem ordine vocum. Sed determinata prolatio manente eodem ordine vocum, punctuando, non determinat orationem multiplicem secundum actualem multiplicitatem ad alterum sensum, sed ipsa transpositio terminorum. Si enim dicatur, Pugnantes vellem me accipere, ly pugnantes, non per punctuationem ad alterum sensum potest determinari.

Ad primum dicendum, quod causa diversitatis actualis constructionis non est, quod dictiones habeant modos significandi, secundum quos sunt ad invicem constructibiles, sed ad diversitatem actualis constructionis requiritur, quod illi modi sint dependentes, ut dictum est.

Ad aliud, cum dicitur, nomina et verba, etc. dicendum, quod verum est, non tamen in oratione multiplici. Et hujus signum est, quod Aristoteles probat istam propositionem per contradictionem, et in multiplicibus non est contradictio. Quid autem sit dicendum ad tertium, patet in positione.

Ad argumenta in oppositum, ad primum patet ex dictis.

Ad secundum dicendum, quod haec est imperfecta, Albus est homo. Et si dicatur, quod ly albus potest construi a parte post, dicendum est, quod dependentia verbi a parte post sufficienter determinatur, et ideo non oportet, quod a parte post construatur.

Ad aliud dicendum, quod haec est incongrua, Mulier est vir alba, quia verbi dependentia per hoc quod dico vir, determinatur, nec mulier ad ly alba, in tali situ refertur, nec verbum dependet.

Ad ultimum dicendum, quod haec conclusio, Contingit tacentem dicere, ex non multiplicibus potest sequi sic, Contingit quod Socrates dicat, Socrates est tacens, etc.

Tertius vero quando compositum plura significat, etc. Cap. 2. primi hujus.