MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum posset dici mater matrum, sicut virgo virginum?
Juxta hoc quaeritur, utrum beatissima Virgo possit dici mater matrum, sicut Virgo virginum ? Et si potest, qualiter ?
. Quod possit, videtur :
i. Sicut enim excellit omnes virgines in virginitate, ita excellit omnes matres in maternitate.
2. Item, A digniori debet fieri denominatio : sed dignius est esse matrem Dei quam virginem : ergo dignior est excellentia maternitatis in beata Virgine quam excellentia virginitatis : ergo po- tius debuit dici mater matrum, quam Virgo virginum.
3. Item, Praecipua dignitas communicabilis est generatio : et huic ista est simillima : ergo beata Virgo deberet ab illa potius denominari.
4. Item, Omnium bonorum mater est . Ergo et mater matrum.
Contra:
1. Quae secundum prius et posterius et non univoce dicuntur, non sunt comparabilia : sed maternitas primo et princi-
paliter dicitur de beatissima Virgine, de aliis per posterius: ergo aliae non sunt ei comparabiles in maternitate : sed res superlativi gradus comparantur rebus positivi gradus per genitivum : ergo nec proprie nec vere dicitur mater matrum.
2. Item, In virginitate beatissimae Virginis fuit quod est in virginitatibus aliarum, scilicet integritas mentis et corporis, sed in ea perfectius et plus : sed maternitas non fuit in aliis ut fuit in ipsa : quia aliae generaverunt ab alio homine, sed haec non : et sic patet, quod comparabiliter dicitur virginitas de beata Virgine et de aliis, et non maternitas: ergo potest dici Virgo virginum, et non mater matrum.
3. Item, Ipsa non fuit prima mater matrum vel origo in maternitate : ergo sirna Virgo non dicitur mater matrum, sed Virgo virginum.
Quod concedimus, dicentes quod beatissima Virgo non dicitur mater matrum, sed. Virgo virginum. Et notatur per genitivum duplex habitudo, generalis et specialis. Ratione habitudinis quam importat generaliter, notat originem. Ratione habitudinis specialis importat excellen- tiae significationem. Ratione primi non convenit Christo, ut dicatur virgo virginum : quia ipse non fuit primus virgo : quia non generavit omnes alias per imitationem, sed ipsius mater quae primo per votum virginitatis opprobrium virginitatis abstulit, et eam consecravit in se. Propter secundum, scilicet excellentiam nulla alia potest dici virgo virginum : quia ipsa sola excellit omnes alias virgines. Excellit autem in tribus, castitate, causalitate, foecunditate, quae tria non est in aliqua alia virgine invenire.
Concedimus etiam, quod in tantum beatissima Virgo excellit omnes matres in maternitate, quod etiam non videtur secundum eamdem rationem posse ei et aliis maternitas convenire, non quod aliquid ei deficiat quod exigitur ad perfectionem maternitatis, sed quia ipsa sola ita principaliter possidet rationem maternitatis, quod omnes aliae matres dicuntur matres secundum diminutam rationem a ratione ipsius maternitatis, ut melius patebit infra in benedictionibus mulierum.
Aliorum solutio patet per ea quae in contrarium sunt objecta.