MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
SI concedatur, objicitur in hunc modum per contrarium :
i, Sapientis est nihil frustra facere: sed frustra accipit medicinam, qui non indiget : sed baptismus est medicina contra originale peccatum instituta, a
quo fuit beatissima Virgo in utero sanctificata : ergo baptizari non indiguit: ergo baptizari non debuit: ergo baptizata non fuit.
2. Item, Ficti sunt, ut dicit Augustinus , qui sacramentum et non rem sacramenti accipiunt : sed si beatissima Virgo baptizaretur, non susciperet rem sacramenti, id est, gratiam qua prius esset plena : ergo esset ficta : hoc autem est falsum: Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum .''
3. Item, De Domino legitur, quod fuit baptizatus : ergo de beata Virgine, si fuisset baptizata, legeretur.
4. Item, Quia fuit purificata,.agitur festum purificationis ejus. Similiter si baptizata fuisset, ageretur ejus festum baptismatis.
5. Item, Divina operatio non procedit in imperfectum de perfecto, sed e contra : sed major est perfectio sanctificatorum in utero, quam baptizatorum : ergo sanctificati in utero non debent baptizari.
6. Item, Si nihil accepit de baptismo Dominus, contulit tamen vim regenerativam aquis contactu suae carnis: sed beatissima Virgo si nihil reciperet a baptismo, nec aliquid conferret baptismo, frustra susciperet baptismum.
Quaeritur ergo, si fuerit baptizata, quare non fuit scriptum, cum tam solemne factum multum ordinaretur ad aedificationem fidelium 5?