MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. IV.
De sufficientia donorum. Donorum multiplicatio sic sit: Primus enim doni actus est aversio a malo poenae, aut a malo culpae, aut ejus actus est in bonum. Si primo modo, erit donum timoris. Si autem fuerit in bonum, aut est ad bonum quod est ad finem, aut est ad bonum consilii, vel praecepti. Si est ad bonum praecepti, aut erit ut dirigens, aut ut exsequens. Si ut dirigeris, est donum scientiae. Si ut exsequens, sic est donum pietatis. Item, si ad bonum consilii, aut erit ut dirigens, aut ut exsequens. Si ut dirigens, sic est donum consilii. Si ut exsequens, sic est donum fortitudinis. Si autem est ad bonum ut est finis, aut erit ut dirigens, aut ut exsequens, Si ut dirigens, sic erit donum intellectus. Si ut exsequens, sic erit donum sapientiae.