MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Ad hoc respondemus, quod nomen
Maria in hoc loco beatissimae Virgini congruentissime adaptatur, et propter rei perfectionem quae in nomine denotatur, et ad exprimendam proprietatem conceptionis quae hic annuntiatur, et ad statum designandum mediationis beatissimae Virginis, qua mediante genus humanum per mare hujus saeculi ad portum caeli exemplo, suffragio, et merito revocatur. Unde, Bernardus :. " Loquamur pauca et super hoc nomine quod interpretatur maris stella, et matri Virgini congruenter aptatur. Ipsa namque aptissime sideri comparatur : quia sicut sine sui corruptione sidus emittit radium, sic absque sui laesione Virgo parturivit Filium. Nec sideri radius suam minuit claritatem, nec Virgini Filius suam integritatem. Ipsa est igitur nobilis stella ex Jacob orta , cujus radius universum orbem illuminat, cujus splendor et praefulget in supernis, et inferos penetrat, terras etiam perlustrans, et calefaciens magis mentes quam corpora, fovet virtutes, excoquit vitia, Ipsa, inquam, est praeclara et eximia stella super hoc mare magnum et spatiosum necessario sublevata, micans meritis, illustrans exemplis. 0 quisquis te intelligis in hujus saeculi profluvio, magis inter procellas et tempestates fluctuare, quam per terram ambulare : ne avertas oculos a fulgore hujus sideris, si non vis obrui procellis. Si insurgant venti tentationum, si incurras scopulos tribulationum : respice stellam, voca Mariam. Si jactaris superbiae undis, si ambitionis, si detractionis, si aemulationis : respice stellam, voca Mariam. Si iracundia, aut avaritia, aut carnis illecebra naviculam concusserit mentis, respice ad Mariani. Si criminum immanitate turbatus, conscientiae faeditate confusus, judicii terrore perterritus, barathro incipias absorberi tristitiae, et desperationis abysso : cogita Mariam, In periculis, in angustiis, in rebus dubiis, Mariam cogita. Mariam invoca. Non recedat ab ore, non recedat a corde : et ut impetres ejus orationis suffragium, non differas conversationis exemplum. Ipsam sequens non devias : ipsam rogans non desperas : ipsam cogitans non erras. Ipsa tenente non corruis, ipsa protegente non metuis, ipsa duce non fatigaris, ipsa propitia pervenis : et sic in temetipso experiris quam merito dictum sit : Et nomen Virginis Maria . ''" Maria enim interpretatur Domina, stella maris, illuminata, illuminatrix, amarum mare.
Ipsa enim omnium quorum Deus dominus est, domina est. In quo notatur singularis excellentia veri solis, sine corruptione, vel diminutione, vel sui degeneratione : in quo exprim.untur proprietates conceptionis. Ipsa enim est divinarum illuminationum inmediate susceptiva, ipsa omnium bonitatum universaliter distributiva. Inde dicitur stella maris : quia omnibus praesentis vitae gratiis semper plenissima, inde dicitur Maria : quia sicut in mari est congregatio omnium aquarum, ita in ipsa est aggregatio omnium gratiarum. Unde, genes, I, 10 : Congregationes aquarum vocavit Maria. Locus autem gratiarum omnium vocatur Maria, Ipsa enim in suiipsius conversatione per totum amara, in Filii passione amarissima, omnibus de amaritudine exeuntibus, ipsa exemplum fuit et causa. His autem rationibus beatissima Virgo Maria hic appellatur Maria.