MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Videtur autem, quod fieri debuit in specie juvenili.
1. Senex enim in quantum hujusmodi dicit defectum, similiter et puer, juvenis autem dicit novitatem cum perfectione : hic autem annuntiatur ille qui fuit novus secundum humanitatem, perfectus quoque secundum divinitatem : ergo in specie juvenili debuit annuntiari,
2. Item., Ad idem dicit Dionysius, quod juvenile significat innovantis et semper vitalis virtutis perfectionem . Innovantis, ecce novitas humanitatis. Semper vitalis virtutis, ecce aeternitas deitatis. Ergo juvenile novum complectitur humanitatis et aeternum divinitatis: ergo in forma juvenili.
Quod concedimus.
Ad contrarium autem respondentes, dicimus quod forma juvenilis congruebat illuminationi, et non puerilis vel senilis. Pueri enim nondum perfecte utuntur discretione virtutum et sensuum. Senes deficiunt secundum sensum. Neutra autem conveniebat illuminationi. Ubi autem necessaria est discretio sensuum et vigor organorum, ibi oportet esse convenientem aetatem. Nec obstat eum puerum appellatum fuisse ab Isaia, cum eum etiam Patrem appellat futuri saeculi .