MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum sciverit materiam libri Sententiarum ?
Post haec quaeritur de materia libri Sententiarum.
Materia enim primi libri ad duo reducitur, ad materiam de Trinitate, et ad materiam de praedestinatione et potentia Dei et voluntate: sed de hac materia plurimum scivit, quae potentiam Dei et bonitatem in summo experta fuit in se.
Secundus liber est de Angelis et de operibus sex dierum et de statu hominis : sed haec omnia scivit perfectissime beata Virgo: ergo secundum librum Sententiarum scivit in summo.
In tertio agitur de Incarnatione Verbi et virtutibus: sed in summo illam scivit, quae Incarnationem per experientiam cognovit, et virtutes in summo in se novit.
In quarto legitur de sacramentalibus gratiis et resurrectione : gratias sacramentales in summo habuit, ut patuit in superioribus : corpus etiam habuit post corpus Dei simillimum corporibus resurrectionis quae sunt immunia a culpa et a paena, corpora aliorum sanctorum in via sunt obnoxia culpae et poenae : et inter haec fuit corpus beatissimae Virginis medium, existens in paena et a culpa immune : et ita habuit corpus simillimum corporibus resurrectionis, et ita maxime cognovit naturam corporum resurrectionis.
Ex his igitur patet, quod beatissima Virgo Bibliam et Sententias in summo habuit .