MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum aureola virginum fuerit In Ipsa?
Consequenter quaeritur de aureola virginum.
Et videtur, quod non habuit aureolam virginum, hac ratione :
i. Aureola debetur secundum excellentissimum, perfectissimum et difficillimum continentiae : in beata autem Virgine non fuit difficillimum continentiae : ergo nec pugna, nec victoria.
2.Item, Apostolus: Qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit '': beata Virgo non certavit certamine virginum : ergo non habebit aureolam virginum.
3. Item, Dicit Philosophus, quod continens est, qui patitur et non deducitur : insensibilis qui nec deducitur, nec patitur : beata autem Virgo non patiebatur : ergo non fuit continens : ergo non habet aureolam continentiae seu virginitatis.
Contra :
1. Beatissima Virgo dicitur Virgo virginum : et hujusmodi modo loquendi dicitur vel nominatur excellentia, ut rosa flos florum, id est, dignissimus inter flores : vel origo excellentiae,ut Maria Jacobi , id est, mater Jacobi. Si igitur dicitur Maria Virgo virginum, id est excellentissima Inter virgines, ergo quidquid
debetur aliis virginibus, debetur ei excellentius. Si autem dicatur Virgo virginum per originem, ut sit sensus, Virgo mater virginum, tunc ipsa est mater virginum virginitate, et sic erit mater virginitatis : aliae autem sunt nutrices virginitatis : ergo beatissima Virgo improportionabiliter essentialius se habet ad virginitatem quam aliae virgines : ergo improportionabiliter perfectius habebit aureolam super alias virgines.
2. Item, Beatissima Virgo regina est virginum, et hoc sibi soli convenit : ipsa enim sola a maledictione legis quasi a servitute carceris et captivitatis virginitatem liberavit, et eamdem liberam et gloriosam reddidit, et sic omnes virgines in quantum virgines a servitute legis liberavit, et suae servituti mancipavit, et sic effecta est regina virginum : omnes aliae ancillae sunt et pedissequae. Sed improportionabilis est corona ancillae et reginae. Ergo improportionabilem et perfectiorem habet aureolam super aureolam virginum.
3. Item, Beatissima Virgo habet virginitatem in summo, ut patebit infra : ergo habebit aureolam virginitatis in summo .