MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. v.
Ad solutionem horum et similium, notandum quod dicit Dionysius de hac materia loquens : " Est autem quando et in nos divinorum judiciorum sint symbola illa quae acta sunt a sanctis Angelis organa. Aliis quidem declarantibus corrigentem disciplinam, aut punientem justitiam. Aliis vero ab angustia liberantem, aut disciplinae finem, aut prioris beneficentiae praesumptionem, aut apparitionem aliorum donorum parvorum, aut magnorum sensibilium, aut invisibilium. Et omnino forsitan non dubitat perspicax animus pulchre invisibilibus adunare visibilia . " Ex hoc autem colligitur, quod omnia quae fiunt circa formae assumptionem, in qua fit apparitio, debent visibiliter declarare illud invisibile quod primo et principaliter venit Angelus nuntiare. Dico ergo, quod Angelus iste venire debuit in veste clara, et propter seipsum nuntiantem, et propter recipientem, et propter nuntiatum. Propter se: quia candor vestis innocentiam designat Angeli. Et propter hoc non congruit Angelo vestis alba et rubea : quia non est aptus natus habere innocentiam cum passione. Item, quantum ad recipientem congruebat vestis clara : quia illa quae concepit, sine peccato fuit, et sine peccato concepit eum qui peccare non potuit: inde totum album et nihil ibi de nigro fuit. Item, sine libidine concepit, et sine dolore peperit: ergo sine rubeo libidinosae et dolorosae passionis ista conceptio et nativitas consummata fuit: ergo cum Angelus iste primo et principaliter et per se non intenderet nuntiare nisi Incarnationem, non debuit habere vestem. rubrica- tam vel bicoloratam, sed tantum albani. item, quantum ad nuntiatum: hic enim annuntiatur ille qui primitias massae nostrae accepit cum solutione paenae et immunitate culpae : et sic in prima puritate et claritate. Item, modus sumendi et procedendi in hac Incarnatione fuit sine corruptione, sine diminutione, sine commixtione, sicut lux procedit de luce: ergo quoad omnia quae fuerunt in hac
annuntiatione, congruebat Angelum venire in clara veste.
Omnes autem rationes et auctoritates quae probant Dominum sacco vestiri, vel tunica polimita, vel candido vel rubeo vel vestimento sordidato, loquuntur de corpore Dominico secundum statum passionis, et non secundum proprietatem Incarnationis.