MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Ad hoc dicimus, quod ad Evangelium apponere, est falsa veris componere vel commiscere, vel contraria his quae in Evangelio sunt praedicare : unde Apostolus, ad galat. I, 8 : Sed licet, nos, aut Angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Et sic intelliguntur aliae auctoritates consimiles.
Concedimus igitur, quod Angelus non erravit non apponendo nomen Maria, nec Ecclesia apponendo errat. Angelus enim salutandam dignissime novo nomine dignitatis salutavit, ut per mutationem nominis permutatio status significaretur, et eminentia dignitatis : unde ei pro proprio nomine, scilicet Maria, nomen novum imposuit, scilicet gratia plena, juxta illud : Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit . Hoc autem quod dico gratia plena, circumlocutio tantum est proprii nominis beatae Virginis et personae ipsius. Quod nulli alii proprie convenit, neque Deo, neque creaturae, secundum quod plenitudo gratiae intelligitur susceptive : Deus enim nihil habet susceptive gratiae. Nulla alia creatura plena est gratiae susceptive praeter beatam Virginem, quae sola tantum accepit, quod pura creatura recipere plus non potuit. Unde ei. hoc ita proprium fuit, quod ei Angelus illud pro proprio nomine, hoc est, gratia plena, imposuerit. Ecclesia vero nomen Mariae apposuit in salutione ad gratia plena, ut per gratia plena recolat beatissimae Virginis dignitatem, per Maria inclinet eam ad nostram necessitatem : ipsa enim gratia plena per influentiam divinae bonitatis, data est nobis stella maris Maria, ut ejus plenitudo gratiae suppleat in nobis defectum culpae, et ipsa stella in firmamento gloriae fixa, nos naufragos de statu miseriae traducat ad portum salutis aeternas.
Haec igitur de causa in salutatione isla, hoc felix nomen Maria ab Ecclesia est appositum.