MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum pax fuerit in ipsa?
Post haec quaeritur de pace, et quod. ipsa similiter fuerit in beatissima Virgine, probatur hoc modo :
1. ''Beati pacifici . glossa: " Pacifici sunt qui omnes motus animi rationi subjiciunt : " quia his nihil repugnat: qui si-
miles Patri suo sunt, qui est summa quies: hoc autem totum in summo fuit in beatissima Virgine: ergo est pacifica in summo.
2. Item, Alia Glossa, ibidem : " Dum lex carnis repugnat legi mentis, non modo alteri, Sed nec nobis possumus esse pacifici : " ergo super omnes improportionabiliter pacifica existit, in qua caro adversus spiritum non. rebellavit.
3. Item, Sicut est praemium Ad praemium, ita meritum ad meritum, etc. Et si aliis pacificis datum est praemium, quod filii Dei sint per adoptionem, beatae Virgini datum est, quod sit mater Dei
per naturam: hoc autem improportionabiliter plus est quam esse filium Dei per adoptionem : ergo praemium beatissimae Virginis improportionabiliter est super praemium aliorum : ergo meritum super meritum: hoc autem est pacificatio : ergo beata Virgo in hac beatitudine excellit omnes.
4. Item, Beata Virgo fuit medium universale et causa pacis : universalis enim fuit mediatrix et reconciliatrix: omnes enim per ipsam fuerunt reconciliandi: ergo excellit in pacificatione omnes viatores .