MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. III.
Videtur Insuper, quod fuit Archangelus : quia
1. Nuntius ille fuit Gabriel, qui fuit Archangelus, ut Ecclesia supponit: ergo nuntius iste non fuit Angelus, sed ad minus Archangelus.
2. Item, Joannes nuntiatus fuit per Archangelum : ergo et Dominus ad minus.
3. Item, Archangeli sunt qui majora nuntiant, ut dicit Bernardus : sed illud fuit maximum nuntiatum : ergo debebat fieri per Archangelum.
4. Item, Bernardus : " Putamus his praeesse Archangelos, qui sunt conscii divinorum mysteriorum, qui non nisi ob praecipuas et maximas causas mittuntur, ex quibus ille Archangelus magnus Gabriel missus legitur ad Mariam, ob causam qua utique major esse non potest . "
5. Item, Cujuscumque esl officium aliquod proprium, illius est in illo officio primum, medium et ultimum : sed Archangelorum officium est revelatio secretorum : ergo et ista revelatio summorum secretorum pertinebat ad illorum officium.