MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum II. Virgo sub sacramento altaris dominicum corpus acceperit? Similiter et g ratiam quae per illud sacramentum confertur?
Similiter de sacramento altaris quaeritur, Utrum beata Virgo sub sacramento illo Dominicum corpus acceperit ? Similiter et gratiam quae per illud confertur sacramentum ?
Et videtur, quod sic : nam.
1. Dominus in Joanne, VI, 54, dicit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, etc. Ergo omnes fideles in Ecclesia, tempore determinato, tenentur communicare : ergo beatissima Virgo si non communicaret, scandalizaret : sed non scandalizavit: ergo communicavit.
2. item, Hoc est sacramentum amoris, Ergo ipsum maxime debuit suscipere, quae fuit summa in amore.
Quod si concedatur. Contra :
Hoc sacramentum propter tria est institutum, scilicet propter charitatis augmentum in remissionem venialium, et in cautelam mortalium peccatorum, et ut
signum passionis rememoretur : sed propter istorum nullum communicare debuit beata Virgo : nam augmento charitatis non indiguit: quia charitate plena fuit. Remissione non indiguit, vel cautela : quia numquam peccavit, vel peccare potuit. Signo sensibili rememorativo non indiguit, quae Christiformis secundum sensum, et Deiformis secundum intellectum fuit.
Item, Dici non poterit, quod propter humiliationem illud sacramentum susceperit, cum non sit humiliatio Dominum in cibum recipere, sed magis sua immensa, quod ipse dignatur nos seipso cibare. Et ita videtur, quod beata Virgo neque ratione humilitatis nec utilitatis debuit accipere eucharistiam .