MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Dicto qualiter beatissima Virgo habuit omnes gratias communes, sequitur videre qualiter habuerit speciales, quas in aliis
sanctis est reperire. Talium autem quaedam sunt quae pertinent ad generationem sive vitae ingressum, quaedam ad conver- sationem, quaedam autem ad mortem.
Circa generationem inveniuntur quinque quae sunt praefiguratio, prophetizato, annuntiatio, miraculosa conceptio, in utero sanctificatio.
Primo igitur, quod qualiter beatissima Virgo multifarie praefigurata fuerit, sic erit manifestum :
1. Numer. xvii, 8 : Invenit, scilicet Moyses, germinasse virgam Aaron. Glossa : " Mariam quae sine virili semine genuit Verbum. " Ecce qualiter in textu cum Glossa sequitur, quod illa virga fuerit figura Virginis gloriosae.
2. Item, Exod. III, 2 : Ei videbat, scilicet Moyses, quod rubus arderet, et non combureretur. Quod hoc fuerit figura beatissimae Virginis, probat Ecclesia non disputando, sed cantando et determinando : " Rubum quem viderat Moyses incombustum, " etc.
3. Item, Luc. I, 5 : Et nomen ejus Elisabeth, Glossa : " Elisabeth, Dei mei saturitas, et Mariam significat, quae Deo plena fuit. "
4. Item, Si annuntiatio et conceptio Isaac signat conceptionem Christi : ergo et Sara signat Mariam.
Ex his patet, quod beatissima Virgo fuit praefigurata.
Qualiter autem et quibus figuris, multifariam multisque modis patet, videlicet in creatis, in iac tis, in visis, et conjugatis.
In creatis, Genes.I,l et seq. : In principio creavit Deus caelum et terram, id est, beatam Virginem, quae caelum et terra fuit, id est, caelestem et terrestrem simul duxit vitam, id est, angelicam et humanam habuit conversationem. Item, Caelum et terra fuit : quia simul et altissima dignitate et infima humilitate. Item, Caelum et terra fuit: quia purissima virginitate et focundissima maternitate Virgo et mater simul fuit: ergo, etc. Item, Hac prima die facta est nubecula, de qua postea factus est sol. Quid autem est nubecula materia corporis solaris, nisi beata Virgo mater et materia corporis Salvatoris ?
In secundo die positum est firmamentum in medio aquarum, quod habet fixas stellas in sui ornamentum,et dividit aquas ab aquis. Et quid est nisi beatissima Virgo quae habet stellas duodecim, id est, coronam duodecim stellarum, id est, omnium sanctorum in capite suo positam in medio aquarum, id est, sanctorum viae et sanctorum patriae, divisa prius ab utrisque existens supra communem statum viae et infra statum patriae, communicans cum utrisque, habens cum superioribus virtutum perfectionem, cum inferioribus merendi conditionem. Item, Cum superioribus securitatem contra casum, in inferioribus possibilitatem Ad meritum. Item, Cum superioribus exsultationem, cum inferioribus cordis compassionem.
Tertiae diei opus est congregatio aquarum in locum unum, id est, in virginalem uterum congregativum omnium gratiarum, sed in hoc est differentia, quod congregatio gratiarum vocatur Maria, media correpta, congregatio gratiarum appellatur Maria, media producta. Illa congregatio aquarum brevis est et transitoria, juxta illud Apocalypsis, XXI, 1 : Et mare jam non est. Haec autem est perpetua, juxta illud Lucae, x, 42 : Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.
Quarto die fecit Deus duo luminaria magna, majus ut praeesset diei, minus ut praeesset nocti, solem scilicet et Lunanr. Quid autem per lunam nisi Virgo beatissima luci conformissa et divina claritate plena figuratur? Luna, ut legitur in libro Sententiarum, facta est propter diei et noctis vicissitudinem, propter noctis declarationem, propter operantium in nocte consolationem, et quia quaedam animalia sunt quae lucem, diei ferre non possunt. Haec autem omnia operatur Virgo lucidissima. Est enim quies laborantium, quies et decus mortalium, solatium operantium, umbraculum infirmorum, refri- geraiis misericordiae umbra quos reverberat sol radiis justitiae.
Quintae diei opus est formatio avium et piscium. Et quid sunt aves et pisces, nisi beata Virgo, quae ut piscis natabat in mari tribulationum, et ut avis volavit super pennas ventorum in coelo contemplationis?
Sextae diei opus est formatio hominis, et positio in paradiso voluptatis. Quid autem est paradisus voluptatis, nisi beatissima Virgo, in qua Deus Pater posuit hominem, id est, Christum in die conceptionis?
Sic igitur beatissima Virgo in omnibus operibus sex dierum est expressissime figurata.
Non tantum in creatis, sed etiam in factis est praefigurata, ut patet in arca Noe, in iride, in tabernaculo Moysi, in arca testamenti, in candelabro, in propi-
tiatorio, in templo, in throno Salomonis, in ostio, in domo Salomonis, et in multis aliis.
Similiter in visis et imaginatis invenitur figurata, ut est rubus Moysis . Sedes sapphirina super firmamentum . Mons de quo pretiosus lapis est abscissus sine manibus . Figurata est etiam in arbore tangente caelum : in porta clausa : in vellere Gedeonis : in fonte parvo qui crevit in fluvium maximum : in porta templi speciosa : in muliere amicta sole
Similiter et in conjugatis Rebecca et Rachele, in Judith vidua, et in Esther conjugata, in Sara sterili, et in Elisabeth matre Joannis Baptistae.
Ex his omnibus sufficienter manifestum est, quod beatissima Virgo increatis, et factis, visis, et conjugatis est multipliciter figurata.