MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Sufficientia autem horum omniumhaec est: Et primo, sacramentorum. Cum enim sacramentum sit medicina contra laesionem a malo, aut est contra indigentiam membrorum secundum se sigillatim, vel in corpore Ecclesiae. Si secundum quod in corpore sic dividitur duobus modis. Aut enim ad multiplicationem fidelium carnalem, et sic est matrimonium : vel spiritualem, et sic est ordo. Si autem est contra indigentiam membrorum secundum se, ista quadruplex, erit. Prima est defectus originalis justitiae per originalem culpam. Secundo, ex illo sequitur pronitas ad peccatum, ad quam tertio sequitur actuale peccatum, post quod quarto sequitur infirmitas ad recidivum. Contra primum defectum ordinatur baptismus, contra secundum confirmatio, contra tertium poenitentia, contra quartum sacramentum Eucharistiae. Post haec est quaedam paenalitas quae non tollitur omnino, ut quaedam in firmitas ex parte orporis, et infirmitas venialis peccati ex parte animae. Contra hanc ordinatur Extrema unctio.