MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. VI.
Videtur etiam, quod debuit esse de Virtutibus,
1. Dicit enim Bernardus: " Virtutes sunt, quarum nutu vel opere signa et prodigia fiunt . " Istud autem fuit omnium miraculorum miraculosissimum. Ergo debuit fieri per Virtutes.
2. Item, Una proprietas Virtutum est secundum Dionysium largitas ad inferiores. Hic autem annuntiabatur maxima largitas, quia plenitudo gratiae.