MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Responsio ad Quaestionem XLIV de fide.
Nunc igitur revertamur ad cognitionem beatissimae Virginis, propter quam sunt haec omnia introducta.
Concedimus igitur, quod beatissima Virgo omnem modum cognoscendi et cognitionem quam aliqua creatura habuit in via, tribus, ut dictum est, gradibus, supergressa est. Et praeter hoc excellit alias tripliciter cognitiones viatorum, in cognitionis perfectione, in habitus possessione, in modo cognoscendi cum quiete et sine abstractione, qualis est in raptu. Perfectio enim cognitionis major debetur ei ratione majoris elevationis per habitus nobiliores et excellentiores. Habitus possessionem dico : quia talis habitus est actus qualem habuit Paulus in raptu ad tempus, et post statim non habuit, sed habitus cum actu cessavit. Talis, inquam, generis habitum, sed perfectiorem beatissima Virgo semper et continuo habuit, ab eo tempore quo primum mater Dei facta fuit, usque dum idem habitus in gloriosam cognitionem secundum statum patriae perfectus fuit: et ita continuatio possessionis debebatur ei ratione perfectionis majoris, qua huic vitae super omnes viatores funditus mortua fuit, et vita peccati exstincto fomite irresuscitabiliter mortua fuit: propter quod vita ejus cum Christo in Deo abscondita semper fuit, et curiae Angelicae praesens, intra sanctuarium Dei habitavit. Modus etiam cognoscendi non fuit per modum abstractionis, vel stuporis, vel exstasis, vel soporis. Haec autem contingunt propter excellentiam et improp ortionabilitatem luminis ad intellectum illuminabilem, ut patet per simile in corporali lumine et transfiguratione Domini .quando ostendit eis claritatem simillimam, claritati gloriae, Dicitur enim, quod Petrus et qui cum eo erant, gravati erant somno, ita ut videre non possent. Unde Domino Petrus dixit: Bonum est nos hic esse,... ne sciens quid diceret Stupor enim circumdederat eum . Simili modo in lumine spirituali est. Unde Paulus excellentiori visione stupefactus dicit: Sive in corpore, nescio, sive extra corpus, nescio, Deus scit . Hunc autem stuporem beatissima Virgo non habuit, cujus intellectus deiformior illi luci proportionabilior fuit. Unde sicut eadem lux quae est aegris oculis odiosa, sanis oculis est amabilis, per eamdem etiam lucem clari oculi perfectius vident et sine perturbatione, aegri autem minus perfecte et cum perturbatione: ita spiritualis lux quae oculis Pauli fuit improportionabilis, et ideo raptum fecit cum stupore. Talis autem lux oculis beatissimae Virginis fuit proportionabilis sine stupore cum delectatione : et hoc debebatur ei ratione puritatis et munditiae, qua super Paulum et omnes viatores nitebat et improportionabiliter et excellenter.
Concedimus igitur, quod in beatissima Virgine fuit habitus fidei. Et possunt duo habitus esse simul: unus ad minus perfectum actum, alter ad magis perfectum : sicut et actus qui est in raptu, potest esse cum habitu fidei, sed non e converso fidei actus cum habitu raptus. Unde quamdiu est in potentia habitus fidei, tamdiu est aliquid de obscuritate, et non ita plene depurata sicut in statu coinphensorum, est tamen illi depurationi simillima quae est in patria quando potentia omnino erit deiformis.
Ex quo patet solutio eorum quae de de fide beatissimae Virginis sunt objecta.