72. De Beata Maria V. Tempore Paschali.
80. In Festo S. Nicolai. De Episcopo Puerorum.
86. De paenitentia non differenda.
91. De Paenitentia et de Statu mundano.
93. Planctus de temporum nequitia.
95. Adhortatio ad bellum sacrum.
96. Adhortatio ad bellum sacram.
98. Pro Vacatione in Natali Domini.
99. Pro Vacatione in Natali Domini.
100. Pro Vacatione in Natali Domini.
101. Pro Vacatione in Natali Domini.
102. Pro Vacatione in Natali Domini.
108. Altercatio inter Fratres et Magistrum.
II. CANTIONUM BOHEMICARUM AUCTARIUM.
122. De sanctissima Trinitate.
123. De sanctissima Trinitate.
158. De ss. Iacobo et Christophoro.
159. De s. Iohanne Evangelista.
177. De sanctissima Trinitate.
1. Incomparabiliter
Cum iucunditate
Gaudeamus pariter
In hac sollemnitate.
In festo beatorum
Huius et aliorum
Decet melos canorum
Dari Deo deorum.
Hi sunt beati, quorum
Pater est rex caelorum
Nicolaus elisorum
Per saecula saeculorum.
R Festum ergo pontificis,
Iam sociati caelicis,
Cum cantibus mirificis
Atque modis organicis
Festivetur a clericis,
Sed maxime scholasticis.
2. Innumerabilibus
Nicolai vita
Clarens claris actibus
Ut gemmis redimita.
Nondum verba formare
Norat et praedicare,
Novit iam ieiunare
Et a mammis cessare.
Incepit castigare
Corpus suum amare
R Festum ergo pontificis,
Iam sociati caelicis,
Cum cantibus mirificis
Atque modis organicis
Festivetur a clericis,
Sed maxime scholasticis.
3. Decet ipsum precari
Et iuste venerari,
Qui natas lupanari
Iam datas revocari
Fecit eisque dari
Auri pondus praeclari,
Sic patrem consolari
Volens et has servari.
R Festum ergo pontificis etc.