CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De tractivis et non tractivis.
Habitis autem his, dicemus passiones quaecumque conveniunt mixto corpori continuo cum figurae variatione, non ex hoc quod cedat in profundum empipedi, sed ex hoc quod cedit extra seipsum in longitudinem vel latitudinem : haec autem sunt tractiva et ductilia. Et primo dicemus de tractivis, eo quod illa et minus a se recedunt quam ductilia. Dico ergo quod tractiva sunt, quorum empipedum per fractivum possibile est in obliquum transponi, manente continuo : trahi enim est empipedum continuum manens transponi ad movens : tractus enim secundum quod hic dicitur non est ut totum corpus ducatur tractatu de loco ad locum, sed potius ut uno fine immobile trahatur in altero, et sic extendatur, vel ut extendatur in utroque fine per tractus oppositos unde tractiva sunt extensibilia per tractum. Cum autem trahitur necesse est quod aut trahatur in latum vel in longum : et ad quamcumque harum dimensionum trahatur, semper obliquatur, et altera incorrugatur : quia distensionem quam per tractum accipit in divisione una in qua transponitur extra se versus trahentem, subtrahit in alia : et ideo cum ibi constringatur, necesse est ipsum obliquari : rectum enim curvatur quando fines ejus sibi invicem appropinquant , quia tunc necesse est quod exeant ab extremis. Et tractiva autem sunt pili, et corrigia generaliter, et vermis, et pasta, et gluten, et alia quorumcumque generatio est ex humiditate viscosa cum indurata non sint : in talibus enim omnibus duo motus sunt, scilicet tractus, et reditus : tractus quidem extind.it propter humidum quod divaricari potest, et reversio est propter siccum terminans humidum. Intractiva autem sunt, quae privantur tali humido et tali sicco sic contemperatis : et haec aliquando sunt humida fluida, ut latex sive aqua : aliquando autem terrestria dura et sicca, ut lapis. Contingit autem aliquando tractiva esse eadem et apprehensibilia, ut lana quae tractiva est et apprehensibilis. Aliquando autem non eadem : et hoc dupliciter : aliqua enim
sunt apprehensibilia non tractiva, ut spongia, quae si trahatur, laceratur et non manet continua : et causa est, quoniam non est humidum ejus satis viscosum,neque bene continens siccum : aliqua autem sunt tractiva non apprehensibilia, ut phlegma, quod si comprimatur, non cedit in sui poros, quia non habet cum sit aqueum, et tamen est fractivum, eo quod est valde viscosum : tantum ergo dictum sit de istis, etc.