CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De figuris ignium in supremo aere generatorum,
Perscrutantes vero de figuris Ignium in alto generatorum, tangemus primo figuras eorum et distinctionem : secundo autem dabimus causam generationis uniuscujusque figurae. Dico ergo quod si vapori sicco juxta sphaeram ignis in regione aeris, quae aestus dicitur, Inflammato est longitudo et latitudo apparens in substantia sua cum aliqua inferius dilatatione, tunc apparet et videtur sicut columna super basim perpendiculariter erecta stans et ardens in aere. Si autem est vapor subtilis et minutus ubique, tunc non deprehenditur sua longitudo, et tunc stat ardens sicut lancea, et lancea etiam vulgariter appellatur. Si autem est vapor non prolongatus, sed magis dilatatus, non tamen magnae quantitatis, tunc stat ardens sicut candela : quia licet forte vapor sit quadratus pentagonus, tunc apparet rotundus propter longinquitatem sui a visibus nostris. Si autem est vapor consertus valde non multum longus, tunc stat ardens sicut candelae duae, quarum una est flamma super flammam alterius, quae figura Ignis Arabice vocatur Assub, quod quidam dicunt interpretari titionem : quia figura exprimitur titionis cum longo carbone. Sed in Albumasar , ubi loquimur de figuris ignium, in octavo de Conjunctionibus planetarum, una translatio habet Assub, et altera habet ignis albus : et ideo ignis albus videtur interpretari : et isti omnes ignes qui In alto generari videntur. De his autem qui sub aestu in frigida regione aeris generantur, infra loquemur in capitulo speciali.