CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De generatione quatuor elementorum ex motu orbis, et de diversitate regionum aeris.
Quia ergo nunc ostensum est per cau- sam finalem hoc esse necesse , quod ignis sit apud orbem lunae, et aer purus sub igne, demonstremus illud etiam per causam efficientem, et ostendamus diversa loca aeris, ut sciamus in quo loco aeris convertuntur et spissantur vapores. Dico ergo quod utraque propositio per se manifesta est ad sensum, quod ex motu generetur calor, et praecipue ex motu velocissimo maxime corporis : corpus ergo quod est sub corpore mobili circulari sempiterni motus, est subjectum ei et magis recipiens impressionem et effectum motus ejus : eo quod virtus uniuscujusque moventis major est immediate sibi conjuncto, quam in eo quod conjungitur ei per medium : corpus ergo immediatum orbi est in virtute sua calidum et siccum et est ignis : quia calidum in excellentia est totum adurens humidum : et ideo remanet siccum, et quod est sub isto corpore non immediatum orbi, sed immediatum igni, non habens generativum caloris immediatum sibi, sed post deficit in eo virtus ejus : et ideo illud in virtute et potentia sua non est excellenter calidum : calidum autem non excellenter sed temperate non exsiccat humidum, licet faciat ipsum fluere extra seipsum : et hic est aer qui est calidus et humidus : quod autem plus removetur a caloris generativo quod est motus orbis, relinquitur esse frigidum convertens ad se humidum et faciens natare ipsum super seipsum per hoc quod est inspissans ipsum : et hoc est frigidum et humidum in virtute sua naturali quod est aqua. Ultimum autem quod perfecte recedit ab orbe et effectu motus ejus, quiescens est, et in virtute sua habet frigidum, quod ita est contingens partes materiae, adeo quod totum humidum naturale exprimat ab eis : et hoc est in virtute sua frigidum et siccum, quod vocatur terra.
Licet autem ista sit elementorum natura secundum quod disponuntur sub orbe moto, tamen duo elementa media
diversificantur magna diversitate propter diversitatem motus et quietis, quae fiunt in eis ex superioribus et ex causatis ab eis. Causantur autem a superioribus motus caliditatis et humoris et tempestatis et hujusmodi : et ex illis alterantur duo media elementa multa diversitate : aqua autem propter conjunctionem suam cum terra cum alterata est, convertitur ex specie vaporis et pervenit inferius quaerens medium propter suam gravitatem. Aer autem quia levior est, contingit ambiens aquam et terram : et ignis qui est levissimus, contingit aerem : aqua autem cum sit liquida, habet subtile separabile a grosso : et quod ex ea est grossum, non elevatur, sed residet in terra : et quod ex ea est subtile, per calorem solis ascendit. Aer autem inferior tangens aquam et terram, humidior efficitur et calidior quam sit ex natura, quia virtutes ejus sunt calidae et humidae : et supra potentiam naturalem acquirit aestum et humiditatem ex eo quod miscetur : et ex fumo terrae qui potentialiter siccus est, et ex vapore aquae qui potentialiter est humidus, producitur verum spatium aeris quod est in supremo ejus ubi tangit ignem qui circumdat inferiorem aerem calidae et humidae naturae, ex vapore terrae et aquae est aestuosum siccum non humidum humiditate acci dentali: quia siccitas accidentalis praevalet in eo ex hoc quod est annexum et conjunctum igni. Sed inferior aer qui immediate contingit terram, est humidatus accidentali humido super virtutem humoris sui naturalis ex multo vapore terrae et aquae.