DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 26

Quae opera ad religiosos pertinere possunt.

Restat autem dicendum quae opera pertineant ad eos qui in religionis sunt statu.

Sed quia de his alibi plene tractavimus, sufficit hic propter calumniatores pauca quaedam inserere.

Inducunt enim verbum Hieronymi, quod habetur in decretis dist. 65 cap. Olim: antequam diaboli instinctu studia in religione fierent: ubi miror, si hoc introducant, quasi religiosi studere non debeant, cum studium, et praecipue sacrae Scripturae, ad eos maxime pertineat qui vitam contemplativam elegerunt; praesertim cum Augustinus dicat 19 de Civit. Dei, quod a studio cognoscendae veritatis nemo prohibetur, quod ad laudabile pertinet otium.

Si enim hoc intenderent per haec verba Hieronymi probare, convincerentur per id quod sequitur in eodem cap. Et diceretur in populis: ego sum Pauli, ego sum Apollo.

Unde manifestum est hunc esse intellectum verbi praemissi. Antequam diaboli instinctu studia, id est dissensiones, in religione, scilicet christiana, fierent.

Item inducunt, quod potestas ligandi et solvendi quantum ad executionem vel executionis rationem sacerdotibus religiosis non tribuitur. Miror ad quid tendat. Si enim sic intelligunt, quod monachi non habent ex hoc ipso quod ordinantur in sacerdotes, executionem clavium: verum est quidem; sed hoc idem de saecularibus dici potest: non enim ex hoc ipso quod saecularis ordinatur in sacerdotem, suscipit executionem clavium, sed ex hoc quod aliquam suscipit curam.

Si vero intendunt, quod ex hoc ipso quod est religiosus, non possit habere executionem clavium; manifeste falsum est, et contra id quod dicitur 16, quaest. I: sunt nonnulli nullo dogmate fulti, audacissimo quidem zelo magis amaritudinis quam dilectionis inflammati, asserentes, monachos, quia mundo mortui sunt, et deo vivunt, sacerdotalis officii potentia indignos; neque poenitentiam neque christianitatem largiri, neque absolvere posse per sacerdotalis officii divinitus sibi iniunctam potestatem. Sed omnino labuntur.

Neque enim beatus benedictus huius rei aliquo modo extitit interdictor. In quo etiam notandum est, illud solum religiosis esse illicitum quod est eis secundum statuta suae regulae interdictum.

Item, inducunt quod dicitur XVI quaest. I: monachus non doctoris, sed plangentis habet officium. Quod si ideo inducunt ut probent quod non convenit monacho, ex hoc quod est monachus, quod sit doctor, verum est; alioquin omnis monachus doctor esset. Si vero intelligant quod monachus habeat aliquid repugnans doctoris officio, manifeste falsum est: quinimmo convenientissimum est religiosis docere, praecipue sacram Scripturam: unde super illud ioan.

IV, 28: reliquit ergo mulier hydriam etc., dicit glosa Augustini: hinc discant evangelizaturi prius deponere curam et onus saeculi: unde et dominus illis universalis doctrinae commisit officium qui eum fuerant omnibus relictis secuti, dicens Matth. Ult., discipulis suis: euntes docete omnes gentes.

Et similis responsio est ad omnia similia, sicut illud: alia est causa clerici, alia monachi. Clericus, scilicet habens curam, dicit, ego pasco; monachus, ego pascor.

Et iterum: monachus sedeat solitarius, et taceat. Per haec enim et similia, declaratur quid monacho conveniat ex hoc quod est monachus; non autem per hoc ei interdicitur alia maiora assumere, si ei fuerint commissa; sicut clericus non potest excommunicare ex hoc quod est clericus; potest tamen, si hoc ei ab episcopo committatur.

Item quod inducunt non amplius quam duos esse ordines a domino institutos; scilicet duodecim apostolorum, quorum formam tenent episcopi, et septuagintaduorum discipulorum, quorum formam tenent curati presbyteri: si ad hoc inducitur quod religiosi non habent ordinariam curam, si non fuerint vel episcopi vel curati, nullus potest negare. Si autem hoc intendant, quod religiosi non possunt praedicare vel confessiones audire ex superiorum praelatorum commissione, patet hoc esse falsum; quia quanto quisque est excellentior, tanto in huiusmodi est potentior, ut habetur 16, quaest. I: sunt nonnulli. Unde si saeculares sacerdotes non curati possunt huiusmodi facere ex commissione praelatorum, multo magis hoc possunt religiosi, si eis committatur.

Haec respondenda occurrunt his qui perfectioni religionis derogare nituntur, a contumeliis abstinendo: quia, sicut scriptum est Prov. X, 18: qui profert contumeliam, insipiens est: et XX, 3: omnes stulti miscentur contumeliis.

Si quidam vero contra haec rescribere voluerint, mihi acceptissimum erit. Nullo enim modo melius quam contradicentibus resistendo, aperitur veritas et falsitas confutatur, secundum illud Salomonis: ferrum ferro acuitur, et homo exacuit faciem amici sui.