DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 15

Quid requiratur ad statum perfectionis.

Est autem considerandum, quod sicut supra praemisimus, perfectionis est non solum aliquod opus perfectum facere, sed etiam opus perfectum vovere: de utroque enim consilium datur, ut supra habitum est. Qui ergo aliquod opus perfectum ex voto facit, ad duplicem perfectionem pertingit; sicut qui continentiam servat, unam perfectionem habet, qui autem voto se obligat ad continentiam servandam et eam servat, habet et continentiae perfectionem et voti.

Perfectio autem quae est ex voto, conditionem mutat et statum, secundum quod libertas et servitus diversae conditiones vel status esse dicuntur. Sic enim accipitur status 2 quaest. 9, ubi Adrianus Papa ait: si quando in causa capitali vel causa status interpellatum fuerit, non per exploratores, sed per se ipsos est agendum. Nam cum aliquis vovet continentiam servare, adimit sibi libertatem ducendi uxorem; qui autem simpliciter continet absque voto, praedicta libertate non privatur. Non ergo in aliquo mutatur eius conditio, sicut mutatur eius qui vovet. Nam et apud homines, si quis alicui obsequatur, non ex hoc conditionem mutat; sed si se obligat ad serviendum, iam alterius conditionis efficitur.

Sed considerandum quod potest aliquis sibi libertatem adimere vel simpliciter, vel secundum quid. Si enim aliquis se deo vel homini obliget ad aliquid speciale faciendum et pro aliquo tempore, non simpliciter libertatem amisit, sed solum secundum illud ad quod se obligavit. Si autem se totaliter in potestate alterius ponat, ita quod nihil sibi libertatis retineat; simpliciter conditionem mutavit factus simpliciter servus.

Sic ergo dum aliquis deo vovet aliquod particulare opus, puta peregrinationem, aut ieiunium aut aliquid huiusmodi, non simpliciter conditionem vel statum mutavit, sed secundum aliquid tantum. Si vero totam vitam suam voto deo obligavit, ut in operibus perfectionis ei deserviat, iam simpliciter conditionem vel statum perfectionis assumpsit.

Contingit vero aliquos perfectionis opera facere non voventes; alios vero totam vitam suam voto obligantes ad perfectionis opera, quae non implent. Unde patet quosdam perfectos quidem esse, qui tamen perfectionis statum non habent; alios vero perfectionis quidem statum habere, sed perfectos non esse.