DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 7

De prima perfectionis via quae est per dimissionem temporalium.

Inter temporalia vero bona primo relinquenda occurrunt bona extrinseca, quae divitiae nuncupantur; et hoc dominus consulit Matth. XIX, 21, dicens: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus; et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me: cuius consilii utilitas consequenter ostenditur.

Primo quidem per evidentiam facti. Nam cum adolescens, qui de via perfectionis quaesierat hoc audisset, abiit tristis. Causaque tristitiae, ut Ieronymus dicit super Matth., redditur: erat enim habens multas possessiones, idest spinas, et tribulos, quae sementem dominicam suffocaverunt. Et chrysostomus idem exponens dicit quod: non similiter detinentur qui pauca habent, et qui multis abundant: quoniam adiectio divitiarum maiorem accendit flammam, et violentior fit cupido. Augustinus etiam dicit in Epist. Ad Paulinum et therasiam, quod terrena diliguntur artius adepta, quam concupita constringant; nam unde iuvenis ille tristis discessit, nisi quia magnas habebat divitias? aliud est enim nolle incorporare quae desunt, aliud iam incorporata divellere. Illa enim velut extranea repudiantur, ista velut membra praeciduntur.

Secundo vero utilitas praedicti consilii manifestatur per domini verba quae subdidit: quia dives difficile intrabit in regnum caelorum. Ut enim Ieronymus dicit, quia divitiae habitae difficile contemnuntur. Non dixit: impossibile est divitem intrare in regnum caelorum, sed difficile: ubi difficile ponitur, non impossibilitas praetenditur, sed raritas demonstratur. Et, sicut chrysostomus dicit super Matth., procedit ulterius dominus ad ostendendum quod est impossibile, dicens: facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum.

Ex quibus verbis, ut Augustinus dicit in Lib. De quaest. Evang., discipuli adverterunt, omnes qui divitias cupiunt, in divitum haberi numero: alioquin cum pauci sint divites in comparatione multitudinis pauperum, non quaesivissent discipuli: quis ergo poterit salvus esse? ex quibus duabus domini sententiis aperte ostenditur, quod divitias possidentes difficile intrant in regnum caelorum: quia, sicut ipse dominus alibi dicit, sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum dei, et sine fructu efficitur. Eos vero qui divitias inordinate amant, impossibile est intrare in regnum caelorum, multo magis quam ad litteram camelum per foramen acus transire: hoc enim est impossibile, quia repugnat naturae; illud vero, quia repugnat divinae iustitiae, quae est virtuosior omni natura creata.

Ex his ergo manifeste apparet ratio divini consilii: consilium enim datur de eo quod est utilius, secundum illud apostoli II ad Cor. VIII, 10: consilium in hoc do: hoc enim utile est. Utilius autem est ad vitam aeternam consequendam divitias abiicere quam eas possidere: quia possidentes divitias difficile intrant in regnum caelorum, eo quod difficile sit affectum divitiis possessis non alligari; quod iam facit impossibilitatem intrandi in regnum caelorum.

Salubriter ergo dominus consuluit tanquam utilius, ut divitiae relinquantur.

Sed potest aliquis contra praemissa obicere quia matthaeus et zachaeus divitias habuerunt, et tamen in regnum caelorum intraverunt.

Sed hoc Hieronymus solvens dicit: considerandum est quod eo tempore quo intraverunt, divites esse desierant.

Sed cum Abraham nunquam dives esse desierit, quin potius in divitiis fuerit mortuus, et eas in morte reliquerit filiis, ut in Genesi legitur; videtur secundum praedicta non fuisse perfectus; cum tamen ad eum dominus dixerit, Gen. XVII, 1: esto perfectus.

Quae quidem quaestio solvi non posset, si perfectio christianae vitae in ipsa dimissione divitiarum consisteret. Sequeretur enim quod qui divitias possidet, non possit esse perfectus. Sed si verba domini diligenter considerentur, non in ipsa divitiarum dimissione perfectionem posuit; sed hoc ostendit esse quasi quandam perfectionis viam, ut ipse modus loquendi ostendit, cum dicitur: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et sequere me: quasi in sequela christi consistat perfectio, dimissio vero divitiarum sit perfectionis via: unde Hieronymus dicit super Matth.: quia non sufficit tantum relinquere, iungit Petrus quod perfectum est: et secuti sumus te.

Origenes etiam in eodem loco dicit, quod hoc quod dicitur: si vis perfectus esse etc., non sic intelligitur ut in ipso tempore quo tradiderit bona sua pauperibus, fiat omnino perfectus; sed ex illa die incipiet speculatio dei adducere eum ad omnes virtutes.

Potest ergo contingere quod aliquis divitias possidens perfectionem habeat, caritate perfecta deo inhaerens; et hoc modo Abraham divitias possidens perfectus fuit, non quidem habens animum divitiis irretitum, sed totaliter deo coniunctum: et hoc significant verba domini dicentis ad eum: ambula coram me, et esto perfectus: quasi in hoc eius perfectionem esse ostendens quod coram deo ambulaverit, eum perfecte amando usque ad contemptum sui et omnium suorum; quod maxime in immolatione filii demonstravit: unde ei dictum est: quia fecisti rem hanc, et non pepercisti filio tuo propter me, benedicam tibi. Gen. XXII, 16.

Si quis vero ex hoc arguere velit inutile esse consilium domini de divitiis dimittendis, quia Abraham divitias possidens fuit perfectus, ad hoc iam patet responsio ex praedictis.

Non enim dominus ea ratione hoc dedit consilium quasi divites perfecti esse non possint, aut intrare in regnum caelorum; sed quia non de facili possunt. Magna ergo virtus fuit Abrahae quod etiam divitias possidens, a divitiis liberum animum habuit; sicut magna virtus fuit Samson, qui absque armis cum sola mandibula asinae multos hostes prostravit: nec tamen inutiliter consilium datur militi, ut ad bellum procedens assumat arma ad hostes vincendos.

Nec ergo inutiliter datur consilium perfectionem desiderantibus ut dimittant divitias, quia in divitiis Abraham potuit esse perfectus.

Facta enim mirabilia non sunt ad consequentiam trahenda: quia infirmi ea magis mirari et laudare possunt quam imitari: unde et in Eccli. Dicitur XXXI 8: beatus est dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Magnae enim virtutis dives esse ostenditur, et perfecta caritate fixus in deo, qui ex affectu divitiarum maculam peccati non trahit, qui post aurum concupiscendo non vadit, nec de divitiis confidendo per superbiam super alios se extollit: unde apostolus I ad Tim. Ult. Dicit: divitibus huius saeculi praecipe non altum sapere, nec sperare in incerto divitiarum.

Sed quanto divitis taliter instituti maior est beatitudo et virtus, tanto talium divitum minor est numerus: unde sequitur: quis est hic, et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua.

Vere enim mirabilia facit qui in divitiis vivens divitiis affluentibus cor non apponit: et si quis talis est, absque dubio probatur perfectus: unde sequitur: quis est probatus in illo, idest in hoc quod absque macula divitias habeat, et perfectus inventus est? quasi dicat: rarus. Et hoc erit illi in gloriam aeternam: quod consonat verbis domini dicentis, quod difficile dives intrabit in regnum caelorum.

Haec est ergo prima via perveniendi ad perfectionem, ut aliquis studio sequendi christum, dimissis divitiis paupertatem sectetur.