DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 13

De perfectione dilectionis proximi necessaria ad salutem.

His autem consideratis de perfectione caritatis quantum pertinet ad dilectionem dei, considerandum relinquitur de perfectione caritatis quantum ad dilectionem proximi.

Est autem considerandus multiplex gradus perfectionis circa dilectionem proximi, sicut et circa dilectionem dei. Est enim quaedam perfectio quae requiritur ad salutem, quae cadit sub necessitate praecepti: est etiam quaedam ulterior perfectio superabundans, quae sub consilio cadit.

Perfectio autem dilectionis proximi necessaria ad salutem consideranda est ex ipso modo diligendi, qui nobis praescribitur in praecepto de proximi dilectione, cum dicitur: diliges proximum tuum sicut te ipsum. Quia enim deus est universale bonum supra nos existens, ad perfectionem dilectionis divinae requirebatur ut totum cor hominis secundum aliquem modum converteretur in deum, sicut ex supra dictis patet. Et ideo modus divinae dilectionis convenienter exprimitur per hoc quod dicitur: diliges dominum deum tuum in toto corde tuo. Proximus autem noster non est universale bonum supra nos existens, sed particulare infra nos constitutum: et ideo non determinatur nobis modus ut aliquis proximum diligat toto corde, sed sicut se ipsum.

Ex hoc autem modo tria circa dilectionem proximi consequuntur.

Primo quidem ut sit vera dilectio: cum enim de ratione dilectionis sive amoris hoc esse videatur ut aliquis bonum velit ei quem amat; manifestum est quod motus amoris sive dilectionis in duo tendit: scilicet in eum cui aliquis vult bonum, et in bonum quod optat eidem. Et quamvis utrumque amari dicatur, tamen illud vere amatur cui aliquis bonum optat. Bonum vero quod quis optat alicui, quasi per accidens dicitur amari, prout ex consequenti sub actu amoris cadit. Inconveniens enim est dicere, quod illud proprie ac vere ametur cuius destructionem aliquis optat. Multa autem sunt bona quae dum in nostrum usum vertimus, consumuntur; sicut vinum, dum bibitur, et equus dum exponitur pugnae: unde manifestum est quod dum res aliquas in nostrum usum vertere cupimus, vere quidem et proprie nos ipsos amamus; res autem illas per accidens, et quasi abusive amari a nobis dicuntur. Manifestum est autem quod unusquisque naturaliter sic vere se amat, ut sibi ipsi bona optet, puta felicitatem, virtutem, scientiam, et quae ad sustentationem vitae requiruntur.

Quaecumque vero aliquis in suum usum assumit, non vere illa amat sed magis se ipsum.

Sicut autem alias res assumimus in nostrum usum, ita etiam et homines ipsos. Si igitur proximos eo tantum modo diligamus inquantum in nostrum usum venire possunt, manifestum est quod eos non vere diligimus, nec sicut nos ipsos: et hoc quidem apparet in amicitia utilis et delectabilis.

Qui enim amat aliquem quia est ad suam utilitatem vel delectationem, se ipsum amare convincitur cui ex altero delectabile vel utile bonum quaerit, non illum ex quo quaerit: nisi sicut dicitur amari vinum vel equus, quae non diligimus sicut nos ipsos, ut eis bona optemus, sed magis ut ipsa bona existentia nobis cupiamus.

Primo ergo ex hoc quod praecipitur quod homo proximum tanquam se ipsum diligat, dilectionis veritas demonstratur, quam necesse est caritati adesse. Procedit enim caritas de corde bono et conscientia pura et fide non ficta, ut apostolus dicit I tim.

I 5. Et ideo, ut ipse dicit I ad Cor. XIII 5, caritas non quaerit quae sua sunt, sed optat bona eis quos amat. Et huius rei se ipsum exemplum dat cum dicit I Cor. X, 33: non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.

Secundo ex praedeterminato modo nobis indicitur ut dilectio proximi sit iusta et recta. Est enim iusta et recta dilectio, cum maius bonum minori bono praeponitur. Manifestum est autem quod inter omnia humana bona bonum animae praecipuum locum tenet; post hoc autem ordinatur bonum corporis; ultimum autem est bonum quod consistit in exterioribus rebus.

Unde et hunc ordinem diligendi se ipsum, videmus homini naturaliter inditum.

Nullus enim est qui non mallet se corporis oculo privari quam usu rationis, quae est oculus mentis. Rursusque pro vita corporali tuenda vel conservanda, homo omnia bona exteriora largitur, secundum illud iob II, 4, pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua.

Et hic quidem naturalis ordo dilectionis sui ipsius in paucis vel nullis deficit quantum ad naturalia bona, de quibus exemplum posuimus. Sed inveniuntur nonnulli qui quantum ad superaddita hunc ordinem dilectionis pervertunt; sicut cum propter salutem vel delectationem corporis, bonum virtutis aut scientiae multi abiiciunt: rursusque propter exteriora bona conquirenda, corpus suum periculis et laboribus immoderatis exponunt: quorum non est recta dilectio; immo, ut amplius dicam, nec vere isti se ipsos diligere comprobantur.

Hoc enim maxime videtur esse unumquodque quod est in ipso praecipuum: unde et civitatem aliquid facere dicimus, quod faciunt principes civitatis. Manifestum est autem quod praecipuum in homine est anima; et inter animae partes ratio sive intellectus. Qui ergo bonum rationalis animae contemnit, inhaerens bonis corporis vel animae sensitivae, manifestum est quod non vere se ipsum diligit; unde et in Psalmo dicitur: qui diligit iniquitatem, odit animam suam.

Sic igitur rectitudo circa dilectionem proximi instituitur, cum praecipitur alicui quod proximum diligat sicut se ipsum; ut scilicet eo ordine bona proximis optet quo sibi optare debet: praecipue quidem spiritualia bona, deinde bona corporis, et quae in exterioribus rebus consistunt.

Si quis vero proximo bona exteriora optet contra salutem corporis, aut bona corporis contra salutem animae, non eum diligit sicut se ipsum.

Tertio vero ex praedicto modo praecipitur ut sit sancta proximi dilectio.

Dicitur enim aliquid sanctum ex eo quod ordinatur ad deum: unde et altare sanctum dicitur quasi deo dicatum, et alia huiusmodi quae divino ministerio mancipantur.

Quod autem aliquis alium diligat sicut se ipsum, ex hoc contingit quod communionem aliquam ad invicem habent: inquantum enim aliqua duo simul conveniunt, considerantur quasi unum; et sic unum eorum se habet ad alterum sicut ad se ipsum.

Contingit autem aliquos duos multipliciter convenire. Conveniunt enim aliqui naturali convenientia secundum generationem carnalem, puta quia ex eisdem parentibus oriuntur; alii vero conveniunt convenientia quadam civili, puta quia sunt eiusdem civitatis municipes sub eodem principe et eisdem legibus gubernantur; et secundum unumquodque officium vel negotium aliqua convenientia vel communicatio invenitur, sicut qui sunt socii in negotiando vel militando, vel fabrili artificio, aut in quocumque huiusmodi. Et huiusmodi quidem proximorum dilectiones honestae quidem et rectae possunt esse, sed non ex hoc sanctae dicuntur; sed solum ex hoc quod dilectio proximi ordinatur in deum: sicut enim homines qui sunt unius civitatis consortes, in hoc conveniunt quod uni subduntur principi, cuius legibus gubernantur; ita et omnes homines, inquantum naturaliter in beatitudinem tendunt, habent quandam generalem convenientiam in ordine ad deum sicut ad summum omnium principem et beatitudinis fontem, et totius iustitiae legislatorem.

Considerandum est autem, quod bonum commune secundum rectam rationem est bono proprio praeferendum: unde unaquaeque pars naturali quodam instinctu ordinatur ad bonum totius. Cuius signum est, quod aliquis percussioni manum exponit, ut cor vel caput conservet, ex quibus totius hominis vita dependet. In praedicta autem communitate qua omnes homines conveniunt in beatitudinis fine, unusquisque homo ut pars quaedam consideratur: bonum autem commune totius est ipse deus, in quo omnium beatitudo consistit. Sic igitur secundum rectam rationem et naturae instinctum unusquisque se ipsum in deum ordinat, sicut pars ordinatur ad bonum totius: quod quidem per caritatem perficitur, qua homo se ipsum propter deum amat.

Cum igitur aliquis etiam proximum propter deum amat, diligit eum sicut se ipsum, et per hoc dilectio ipsa sancta efficitur; unde dicitur I Ioan. IV, 21: hoc mandatum habemus a deo, ut qui diligit deum, diligat et fratrem suum.

Quarto ex praedicto modo dilectionis instruimur ut proximi dilectio sit efficax et operosa. Manifestum est enim quod unusquisque sic se ipsum diligit ut non solum velit sibi ipsi bonum advenire et malum abesse, sed unusquisque pro viribus bona sibi procurat et mala repellit.

Tunc ergo homo proximum diligit sicut se ipsum, quando non solum affectum ad proximum habet quo ei bona cupit, sed etiam effectum ostendit opere adimplendo: unde I ioan.

III 18 dicitur: non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate.