DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 14

De perfectione dilectionis proximi, quae cadit sub consilio.

Consideratis igitur quibus dilectio proximi perficitur perfectione necessaria ad salutem, considerandum est de perfectione dilectionis proximi quae communem perfectionem excedit, et sub consilio cadit.

Haec autem perfectio secundum tria attenditur.

Primo quidem secundum extensionem.

Quanto enim ad plures dilectio extenditur, tanto videtur dilectio proximi esse magis perfecta.

In hac autem dilectionis extensione triplex gradus considerandus occurrit.

Sunt enim quidam qui alios homines diligunt vel propter beneficia sibi impensa, vel propter naturalis cognationis vinculum, aut civilis; et iste dilectionis gradus terminis civilis amicitiae coartatur, unde dominus dicit Matth. V, 46: si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facietis? nonne et ethnici hoc faciunt? sunt autem alii qui dilectionis affectum etiam ad extraneos extendunt, dum tamen in eis non inveniatur aliquid quod eis adversetur: et hic quidem dilectionis gradus quodammodo sub naturae limitibus coarctatur; quia enim omnes homines conveniunt in natura speciei, omnis homo est naturaliter omni homini amicus. Et hoc manifeste ostenditur in hoc quod homo alium errantem in via dirigit, et a casu sublevat, et alios huiusmodi dilectionis effectus impendit. Sed quia homo naturaliter se ipsum magis quam alium diligit; ex eadem autem radice procedit ut aliquid diligatur et eius contrarium odio habeatur; consequens est ut infra naturalis dilectionis limites inimicorum dilectio non comprehendatur.

Tertius autem dilectionis gradus est ut dilectio proximi etiam ad inimicos extendatur: quem quidem dilectionis gradum dominus docet Matth. V, 44, dicens: diligite inimicos vestros, benefacite eis qui oderunt vos; et in hoc perfectionem dilectionis esse demonstrat: unde concludit subdens: estote ergo perfecti sicut et pater vester caelestis perfectus est. Quod autem hoc sit ultra perfectionem communem, patet per Augustinum in enchiridio, qui dicit, quod perfectorum sunt ista filiorum dei; quo quidem se debet omnis fidelis extendere, et humanum animum ad hunc affectum orando deum secumque luctando perducere. Tamen hoc tam magnum bonum tantae multitudinis non est quantam credimus exaudiri, cum in oratione dicitur: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Hic tamen considerandum videtur: quod cum nomine proximi omnis homo intelligatur; in hoc autem quod dicitur: diliges proximum tuum sicut te ipsum, nulla fiat exceptio; videtur ad necessitatem praecepti pertinere quod etiam inimici diligantur.

Sed hoc de facili solvitur, si hoc quod supra dictum est de perfectione divini amoris, ad memoriam revocetur. Dictum est enim supra, quod in hoc quod dicitur, diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, potest intelligi quod est de necessitate praecepti, et quod est de perfectione consilii, et ulterius de perfectione comprehensoris.

Si enim sic intelligatur: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo ut semper cor hominis feratur actu in deum, hoc pertinet ad perfectionem comprehensoris.

Si autem sic intelligatur, ut cor hominis nihil acceptet quod sit divinae dilectioni contrarium; sic est de necessitate praecepti.

Quod vero homo etiam ea abiiciat quibus licite uti potest ut liberius deo vacet, hoc est de perfectione consilii.

Sic igitur et hic dicendum est, quod de necessitate praecepti est ut a communitate dilectionis qua quis proximos tenetur diligere, inimicum non excludat, nec aliquid contrarium huius dilectionis in corde suo recipiat. Sed quod actu feratur mens hominis in dilectionem inimici, etiam cum non adest necessitas, pertinet ad perfectionem consilii. In casu enim alicuius necessitatis etiam in speciali actu inimicos diligere et eis benefacere tenemur ex necessitate praecepti, puta si fame moreretur, vel in alio huiusmodi articulo esset; extra hos autem necessitatis articulos inimicis specialem affectum et effectum impendere ex necessitate praecepti non tenemur; cum nec etiam teneamur ex necessitate praecepti hoc in speciali omnibus exhibere.

Huiusmodi autem inimicorum dilectio directe ex sola divina dilectione derivatur.

In aliis enim dilectionibus movet ad diligendum aliquod aliud bonum, puta vel beneficium exhibitum, vel communio sanguinis, vel unitas civitatis, aut aliquid huiusmodi. Sed ad diligendum inimicos nihil movere potest nisi solus deus.

Diliguntur enim in quantum sunt dei, quasi ad eius imaginem facti, et ipsius capaces. Et quia deum omnibus aliis bonis caritas praefert; considerat cuiuscumque boni detrimentum quod ab hostibus patitur, ad hoc quod eos odiat; sed magis considerat divinum bonum, ut eos diligat. Unde, quanto perfectius viget in homine caritas dei, tanto facilius animus eius flectitur ut diligat inimicum.

De perfectione dilectionis proximi quantum ad intensionem.

Consideratur autem secundo perfectio dilectionis proximi secundum intensionem amoris. Manifestum est enim quod quanto aliquid intensius amatur, tanto facilius alia propter ipsum contemnuntur.

Ex his ergo quae homo propter dilectionem proximi contemnit, considerari potest an sit perfecta dilectio proximi.

Huius autem perfectionis triplex gradus invenitur.

Sunt enim aliqui qui exteriora bona contemnunt propter proximorum dilectionem, dum vel ea particulariter proximis administrant, vel totaliter omnia necessitatibus erogant proximorum: quod videtur apostolus tangere cum dicit, I Cor. XIII, 3: si tradidero in cibos pauperum omnes facultates meas; et Cant. VIII 7 dicitur: si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet illam. Unde et dominus hoc comprehendere videtur, dum consilium de perfectione sectanda cuidam daret, dicens Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me; ubi omnium bonorum exteriorum abdicationem ad duo videtur ordinare: scilicet ad dilectionem proximi, cum dicit, et da pauperibus; et ad dilectionem dei, cum dicit, sequere me.

Ad idem etiam pertinet, si quis damnum in exterioribus rebus pati non recuset propter dilectionem dei vel proximi: unde apostolus commendat quosdam, dicens ad Hebr. X, 34: rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis; et Prov. XII, 26, dicitur: qui negligit damnum propter amicum, iustus est.

Ab hoc autem dilectionis gradu deficiunt qui de bonis quae habent, proximis necessitatem habentibus subvenire non curant: unde dicitur I Ioan. III, 17: qui habuerit substantiam mundi huius, et viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua ab eo; quomodo caritas dei manet in eo?p secundus autem gradus dilectionis est ut aliquis corpus suum laboribus exponat propter proximorum amorem: cuius rei exemplum apostolus in se ipso ostendit, cum dicit, II Thess. III, 8: in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Et in idem refertur, si quis tribulationes et persecutiones propter proximorum amorem pati non recuset: unde et apostolus dicit, II Cor. I, 6: sive tribulamur, pro vestra exhortatione et salute: et II Tim. II, 9, dicit: laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum dei non est alligatum: ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur.

Ab hoc autem gradu deficiunt qui de suis deliciis nihil omitterent, aut aliquid incommodi sustinerent pro aliorum amore: contra quos dicitur Amos VI, 4: qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris: qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti: qui canitis ad vocem Psalterii, sicut David, putaverunt se habere vasa cantici, bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione ioseph. Et Ez. XIII, 5, dicitur: non ascendistis ex adverso, neque opposuistis vos murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die domini.

Tertius autem gradus dilectionis est ut aliquis animam suam pro fratribus ponat: unde dicitur I Ioan. III, 16: in hoc cognovimus caritatem dei quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Ultra hunc autem gradum dilectio intendi non potest; dicit enim dominus Ioan. XV, 13: maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam ponat quis pro amicis suis: unde in hoc perfectio fraternae dilectionis constituitur.

Pertinent autem ad animam duo.

Unum quidem secundum quod vivificatur a deo; et quantum ad hoc homo pro fratribus animam ponere non debet. Tantum enim quis diligit vitam animae, quantum diligit deum; plus autem debet unusquisque deum diligere quam proximum: non ergo debet aliquis peccando vitam animae suae contemnere, ut proximum salvet.

Aliud autem consideratur in anima secundum quod vivificat corpus, et est principium vitae humanae; et secundum hoc pro fratribus animam ponere debemus.

Plus enim debemus proximum diligere quam corpora nostra. Unde vitam corporalem pro salute spirituali proximorum ponere convenit, et cadit sub necessitate praecepti in necessitatis articulo; puta, si aliquis videret aliquem ab infidelibus seduci, deberet se mortis periculo exponere, ut eum a seductione liberaret. Sed ut aliquis extra hos necessitatis casus pro salute aliorum mortis periculis se exponat, pertinet ad perfectionem iustitiae, vel ad perfectionem consilii: cuius exemplum ab apostolo accipere possumus, qui dicit II Cor. XII, 15: ego autem libentissime impendam, et superimpendam ipse pro animabus vestris: ubi dicit Glossa: perfecta caritas est ut quis paratus sit etiam pro fratribus mori.

Habet autem quandam mortis similitudinem conditio servitutis; unde et mors civilis dicitur. Vita enim in hoc maxime manifestatur quod aliquid movet se ipsum; quod autem non potest moveri nisi ab alio, quasi mortuum esse videtur. Manifestum est autem quod servus non a se ipso movetur, sed per imperium domini.

Unde in quantum homo servituti subiicitur, quandam mortis similitudinem habet. Unde ad eandem perfectionem dilectionis pertinere videtur quod aliquis se ipsum servituti subiciat propter proximi amorem, et quod se periculo mortis exponat; licet hoc perfectius esse videatur; quia homines naturaliter magis mortem refugiunt quam servitutem.

De perfectione dilectionis proximi quantum ad effectum.

Tertio vero consideratur fraternae dilectionis perfectio ex effectu.

Quanto enim maiora bona proximis impendimus, tanto perfectior dilectio esse videtur.

Sunt autem et circa hoc tres gradus considerandi.

Sunt enim quidam qui proximis obsequuntur in corporalibus bonis; puta qui vestiunt nudos, pascunt famelicos, et infirmis ministrant, et alia huiusmodi faciunt, quae sibi dominus reputat exhiberi, ut patet Matth. XXV.

Sunt autem aliqui qui spiritualia bona largiuntur, quae tamen non excedunt conditionem humanam; sicut qui docet ignorantem, consulit dubio et revocat errantem: de quo commendatur iob IV, 3: ecce docuisti plurimos, et manus lassas roborasti, vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.

Sunt autem alii qui bona spiritualia et divina supra naturam et rationem existentia proximis largiuntur: scilicet doctrinam divinorum, manuductionem ad deum, et spiritualium sacramentorum communicationem: de his donis apostolus mentionem facit ad Gal. III, 5, dicens: qui tribuit vobis spiritum, et operatur virtutes in vobis: et I Thess. II, 13: cum accepissetis a nobis verbum auditus dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum dei: et II Cor. XI, 2: despondi vos uni viro virginem castam exhibere christo, et postmodum subdit: nam si is qui venit, alium christum praedicat quem non praedicavimus, aut alium spiritum accipitis quem non accepistis, aut aliud evangelium quod non recepistis; recte pateremini.

Huiusmodi autem bonorum collatio ad singularem quandam perfectionem pertinet fraternae dilectionis: quia per haec bona homo ultimo fini coniungitur, in quo summa hominis perfectio consistit: unde ad hanc perfectionem ostendendam dicitur iob XXXVII, 16: nunquid nosti semitas nubium, magnas et perfectas scientias? per nubes autem, secundum Gregorium, sancti praedicatores intelliguntur. Habent autem istae nubes semitas subtilissimas, scilicet sanctae praedicationis vias, et perfectas scientias; dum de suis meritis se nihil esse sciunt, quia ea quae proximis impendunt, supra ipsos existunt.

Additur autem ad hanc perfectionem, si huiusmodi spiritualia bona non uni tantum vel duobus, sed toti multitudini exhibeantur: quia, etiam secundum philosophos, bonum gentis perfectius est et divinius quam bonum unius. Unde et apostolus dicit Ephes. IV, 11: alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis christi, scilicet totius ecclesiae; et I cor.

XIV, 12, dicit: quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis.