DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 21

Rationes ad ostendendum quod presbyteri curati sunt in statu maioris perfectionis quam religiosi.

Verum quidam contentionis studio exagitati, neque quae dicunt neque quae audiunt, debite ponderantes, adhuc conantur praedictis contradicentes obviare: quorum assertiones postquam praemissa conscripseram, ad me pervenerunt. Ad quorum confutationem, necesse est aliqua ex supra positis replicare.

Primo quidem igitur multipliciter nituntur ostendere archidiaconos vel parochiales presbyteros in statu perfectionis esse, et maioris quam religiosi.

Presbyter enim si delinquat, iubetur eiici de statu suo secundum canones, ut habetur 81 distin.: si quis amodo episcopus, et 14, quaest. 4: si quis oblitus.

Ergo erat in statu; alioquin a statu eiici non posset.

Item, invenitur status multipliciter dici. Importat enim rectitudinem: nam homo erectus dicitur stare. Unde Gregorius dicit in VII Moralium: ab omni statu rectitudinis dispereunt qui per noxia verba dilabuntur. Importat etiam permanentiam et fixionem, secundum illud Gregorii in 8 Moral.: conditoris protectio et custodia est, quod in statu permanemus. Et in 9 homil.

Secundae partis super Ezech.: lapis quadrus est, et quasi ex omni latere statum habet, qui casum in aliqua permutatione non habet. Importat etiam magnitudinem vel longitudinem: dicitur enim a stando.

Cum igitur archidiaconi et parochiales presbyteri habeant magnitudinem spiritualem, dum propter zelum animarum curam suscipiunt; habeant etiam permanentiam, quia inter pericula immobiles perseverant et fortes; habeant etiam rectitudinem et intentionis et iustitiae: non est dicendum, huiusmodi in statu non esse.

Item, religionum institutio praeiudicare non potuit diaconibus et presbyteris curam animarum habentibus. Sed ante institutas religiones praedicti curam animarum habentes statum perfectionis tenebant: dicitur enim I Tim. V, 17: qui bene praesunt presbyteri, scilicet vita et doctrina, digni habeantur a subditis duplici honore; ut scilicet eis spiritualiter obediant, et exteriora ministrent. Ergo etiam post religiones institutas habent statum perfectionis.

Item. Dicunt, quod tempore Hieronymi presbyter et episcopus erant nomina synonima, ut patet per illud quod dicit Hieronymus super epistolam ad titum: olim idem presbyter qui et episcopus. Sed postea in toto orbe decretum est ut unus de presbyteris praeponeretur, et schismatum semina tollerentur. Si ergo episcopi sunt in statu perfectiori quam religiosi, etiam presbyteri in statu perfectiori erunt.

Item. Qui ad maius et dignius et fructuosius officium ecclesiae assumitur, in maiori statu esse videtur. Sed archidiaconi et presbyteri curati assumuntur ad dignius officium quam religiosi; quia licet vita contemplativa sit magis secura, tamen vita activa est magis fructifera, ut habetur extra. De renuntiationibus.

Presbyteri igitur curati, sunt in maiori statu perfectionis quam religiosi.

Item. Nulla maior caritas esse potest quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis, ut dicitur Ioan. XV, 13. Boni autem curati animam suam ponunt pro suis subditis, quorum etiam se servos constituunt, secundum illud I Cor. IX, 19: cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci. Videntur etiam plus mereri, cum plus laborent, secundum illud apostoli I Cor. XV, 10: plus omnibus laboravi: et I ad Cor. III 8: unusquisque mercedem accipiet secundum suum laborem.

Videtur igitur quod curati presbyteri sint in perfectiori statu quam religiosi.

Item, videtur hoc idem et de archidiaconis.

Septem enim diacones quos elegerunt apostoli, erant in excellenti statu perfectionis. Dicitur enim Act. VI, 3: considerate, fratres, viros boni testimonii septem, plenos spiritu sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus: ubi dicit Glossa bedae: hic decernebant apostoli per ecclesias constitui septem diacones, qui essent sublimioris gradus et quasi columnae proximi circa aram.

Videtur autem eos in statu perfectionis fuisse qui sublimioris gradus erant ceteris, et quasi columnae ecclesiae onera supportantes. Horum autem gradum repraesentant in ecclesia archidiaconi, qui ministrant et praesunt ministrantibus, secundum Glossam ibidem. Videtur ergo quod archidiaconi sint in maiori statu perfectionis quam presbyteri curati, quibus praeficiuntur; et ita per consequens etiam quam religiosi.

Item, insanum esse videtur dicere beatos stephanum, Laurentium et vincentium archidiaconos in statu perfectionis non fuisse, qui ad palmam martyrii meruerunt pervenire.

Item. Presbyteri curati et archidiaconi similiores sunt episcopis quam monachi, quiquam vel religiosi, qui tenent infimum subiectionis gradum; intantum quod presbyteri episcopi nominentur secundum illud Act. XX, 28: attendite vobis, et universo gregi, in quo posuit vos spiritus sanctus episcopos regere ecclesiam dei; quod exponit Glossa de presbyteris ephesi.

Multo igitur magis presbyteri curati sunt in statu perfectionis.

Item. Administratio facultatum ecclesiae statum perfectionis non minuit, cum sint bona communia, ut habetur 12, quaest. I, cap. Expedit. Non ergo presbyteri curati vel archidiaconi deficiunt a statu perfectionis propter administrationem rerum ecclesiae.

Item. Presbyteri curati et archidiaconi de bonis temporalibus tenentur facere hospitalitatem, ut habetur XLII dist.

Cap. I. Hoc autem monachus non potest facere, quia non habet proprium. Maioris ergo meriti est presbyter curatus quam monachus.

Item, Gregorius dicit: nullum est sacrificium quod ita placeat deo sicut zelus animarum: et bernardus dicit de amore dei, quod ille maior est in amore dei qui plures ad amorem dei trahit. Hoc autem convenit archidiacono et presbytero curato, non autem monacho, cuius non est officium ut aliquem trahat.

Item. Sicut patriarcha praesidet in suo patriarchatu et episcopus in suo episcopatu; ita archidiaconus in suo archidiaconatu et presbyter curatus in sua parochia.

Quid enim facit episcopus, excepta ordinatione, quod presbyter curatus non faciat?, ut habetur dist. Xciii ca. Legimus. Et quaecumque dicuntur de episcopo, seu ordinando in episcopum secundum XIII capitula apostolicae regulae, omnia debent intelligi de quolibet electo ad quamlibet praelationem, ut presbytero curato et archidiacono, ut habetur 81 dist., cap. I. Si ergo episcopus est in perfectiori statu quam monachus, pari ratione etiam presbyter curatus, et archidiaconus.

Item. Presbyter vel diaconus propter delictum iubetur eici de statu, et retrudi in monasterium ad agendum poenitentiam, ut habetur 81 distinct., cap. Dictum est, et cap. Si quis clericus. Ex quo videtur quod status archidiaconatus sive curae parochialis vere status est; sed ingressus religionis non est status, sed potius casus, vel descensus.

Haec igitur sunt quae ex eorum scriptis colligi possunt, quamvis non eodem ordine ibidem ponantur.

Rationes ad ostendendum quod non oportet quod presbyteri curati vel archidiaconi non sint in statu perfectionis quia non consequuntur in sui institutione aliquam benedictionem vel consecrationem.

Sed quia supra ostensum est archidiaconos et presbyteros curatos in statu perfectionis non esse, restat videndum qualiter ipsas probationes conentur elidere. Dictum est enim supra quod quilibet status in ecclesia cum aliqua solemni consecratione vel benedictione confertur; quod non fit in commissione parochialis curae vel archidiaconatus.

Quam quidem probationem excludere conantur multipliciter.

Primo, quia in consecratione tam episcopi quam sacerdotis, verba sunt communia, ut consecrentur et sanctificentur, domine, manus istae etc..

Item. Si dicatur, quod unctio capitis datur episcopo et non sacerdoti; hoc non videtur ad propositum facere: quia etiam reges olim in capite ungebantur, qui tamen non possunt sibi statum perfectionis vindicare. Non ergo per hoc potest dici episcopus esse in statu perfectiori supra presbyterum curatum, quia in capite ungitur.

Item, meritum non acquiritur per consecrationem, sed per bona opera mentis. Aliquando enim etiam malus in episcopum consecratur, et in hoc maxime demeretur. Non enim qui maior fuerit in honore est iustior, sed qui fuerit iustior est maior, ut habetur XL dist., multi; et in eadem distinctione dicitur, quod non loca vel ordines creatori nostro nos proximos faciunt, sed nos aut merita bona ei iungunt aut mala disiungunt; et non sanctorum filii sunt qui tenent loca sanctorum, sed qui exercent opera sanctorum. Non ergo propter hoc episcopi sunt in statu magis perfecto quam presbyteri curati, quia maiorem consecrationem habent.

Item. Consecratio capitis magis pertinet ad signum et gradum sacerdotii: episcopatus enim non est novus ordo, sed gradus in ordine; alioquin essent plures ordines quam septem. Perfectio autem caritatis pertinet ad meritum sanctitatis, non ad gradum ordinis. Non ergo episcopi, qui per unctionem capitis obtinent maiorem gradum sacerdotii, sunt in perfectiori statu.

Item. Episcopus instituit archidiaconum vel plebanum vel curatum, per librum vel per anulum, ut habetur extra.

De sententia rei iudicatae; vel cum Papa mandat aliquem institui in ecclesia aliqua in canonicum et in fratrem, seu in plebanum vel curatum, mandat eum institui cum plenitudine honoris, ut habetur extra.

De concessione ecclesiae cap. Proposuit. Videtur ergo curatorum et archidiaconorum esse status, ex quo statu eici potest.