DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 11

Quod tres praedictae perfectionis viae proprie ad statum religionis pertinent.

Secundum autem triplicem viam perfectionis assignatam, in religionibus triplex commune votum invenitur: scilicet votum paupertatis, continentiae, et obedientiae usque ad mortem. Per votum paupertatis primam perfectionis viam religiosi assumunt, omni proprietati abrenuntiantes; per votum autem continentiae aggrediuntur viam secundam, matrimonio perpetue abrenuntiantes; per votum autem obedientiae manifeste viam tertiam assumunt, voluntatem propriam abnegando.

Hoc etiam triplex votum congrue religioni adaptatur. Nam, sicut Augustinus dicit 10 de Civit. Dei, religio non quemlibet, sed dei cultum significare videtur.

Unde et tullius dicit in rhetorica, quod religio est: quae cuidam superiori naturae, quam divinam vocant, cultum caeremoniamque affert.

Cultus autem soli deo debitus in sacrificii oblatione ostenditur. Offertur autem deo sacrificium de exterioribus rebus, quando eas aliquis propter deum largitur, secundum illud Hebr. Ult., 16: beneficentiae et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur deus. Offertur etiam deo sacrificium de proprio corpore, dum scilicet qui christi sunt, carnem suam crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis, ut apostolus dicit ad Gal. V 24; unde et ipse dicit ad rom.

XII, 1: exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, deo placentem. Est etiam sacrificium tertium deo acceptissimum, quando aliquis spiritum suum offert deo, secundum illud Psal. L, 19: sacrificium deo spiritus contribulatus.

Sed sciendum, quod, sicut Gregorius super ezechielem dicit, hoc inter sacrificium ac holocaustum distat, quod omne holocaustum sacrificium est, et non omne sacrificium holocaustum. In sacrificio enim pars pecudis, in holocausto vero totum pecus offerri consueverat. Cum ergo aliquis suum aliquid deo vovet, et aliquid non vovet, sacrificium est. Cum vero omne quod habet, omne quod vivit, omne quod sapit, omnipotenti deo voverit, holocaustum est. Quod quidem impletur per tria vota praedicta.

Unde manifestum est, eos qui huiusmodi vota deo emittunt, quasi propter holocausti excellentiam antonomastice religiosos vocari.

Per sacrificii autem oblationem secundum legis mandatum pro peccatis satisfacere oportet, ut in levitico expresse iubetur.

Unde Psal. IV, cum dixisset: quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini, statim de satisfactione subdens dixit: sacrificate sacrificium iustitiae; idest, opera facite iusta post poenitentiae lamentum, ut glosa exponit.

Sicut ergo holocaustum est perfectum sacrificium, ita per vota praemissa perfecte homo deo satisfacit, cui et de exterioribus rebus, et de proprio corpore, et de proprio spiritu holocaustum offert.

Ex quo patet quod religionis status non solum perfectionem caritatis, sed etiam perfectionem poenitentiae continet; intantum quod nulla sunt peccata tam gravia pro quibus homini possit imponi pro satisfactione religionis assumptio, quasi religionis statu omnem satisfactionem transcendente. Unde, ut habetur 33, quaest. 2 c. Admonet, astulpho, qui uxorem occiderat, consulitur ut monasterium ingrediatur quasi melius et levius: alioquin ei durissimam poenitentiam iniungit.

Inter haec autem tria quae ad religionis statum diximus pertinere, praecipuum est obedientiae votum: quod quidem multipliciter apparet.

Primo quidem, quia per obedientiae votum homo deo propriam voluntatem offert; per votum autem continentiae offert ei sacrificium de proprio corpore; per votum autem paupertatis de exterioribus rebus.

Sicut ergo inter hominis bona corpus praefertur exterioribus rebus, et anima corpori; ita votum continentiae voto paupertatis praefertur, votum autem obedientiae utrique.

Secundo quia per propriam voluntatem homo et exterioribus rebus utitur et proprio corpore. Sic igitur qui propriam voluntatem dat, totum dedisse videtur.

Universalius igitur est obedientiae votum quam continentiae et paupertatis; et quodammodo includit utrumque. Hinc est quod Samuel obedientiam omnibus sacrificiis praefert, dicens I Reg. XV, 22: melior est obedientia quam victimae.