DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 4

De perfectione divinae dilectionis, quae convenit comprehensoribus.

Creaturae igitur rationali hic solus modus perfecte deum diligendi possibilis est qui sumitur ex parte diligentis: ut scilicet secundum totam suam virtutem creatura rationalis diligat deum: unde et in ipso divinae dilectionis praecepto hoc manifeste exprimitur. Dicitur enim deut.

VI, 5: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua; sed Luc. X, 27, additur: et ex omni mente tua: ut cor referatur ad intentionem, mens ad cognitionem, anima ad affectionem, fortitudo ad executionem.

Haec enim omnia in dei dilectione sunt expendenda.

Considerandum est autem, quod hoc dupliciter impleri contingit.

Cum enim totum et perfectum sit cui nihil deest, ex toto corde et anima, fortitudine et mente deus diligetur, si nihil in his omnibus nobis desit quin totum actualiter convertatur in deum. Sed hic perfectae dilectionis modus non est viatorum, sed comprehensorum. Unde apostolus ad Philip. III, 12, dicit: non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim; sequor autem si quo modo comprehendam; quasi tunc perfectionem expectans, cum ad comprehensionem pervenerit, beatitudinis palmam accipiens.

Comprehensionem autem accipit non secundum quod importat inclusionem aut terminationem comprehensi, sic enim deus incomprehensibilis est omni creaturae; sed secundum quod comprehensio importat consecutionem eius quod aliquis insequendo quaesivit.

In illa enim caelesti beatitudine semper actualiter intellectus et voluntas creaturae rationalis in deum fertur, cum in divina fruitione illa beatitudo consistat.

Beatitudo autem non est in habitu, sed in actu. Et quia deo creatura rationalis inhaerebit tanquam ultimo fini, qui est veritas summa; in finem autem ultimum omnia per intentionem referuntur, et secundum regulam ultimi finis omnia exequenda disponuntur; consequens est quod in illa beatitudinis perfectione creatura rationalis diliget deum ex toto corde, dum tota eius intentio feretur in deum ex omnibus quae cogitat, amat, aut agit; ex tota mente, dum semper actualiter mens eius feretur in deum, ipsum semper videns, et omnia in ipso et secundum eius veritatem de omnibus iudicans; ex tota anima, dum tota affectio eius ad deum diligendum feretur continue, et propter ipsum omnia diligentur; ex tota fortitudine vel ex omnibus viribus, dum omnium exteriorum actuum ratio erit dei dilectio.

Hic est ergo secundus perfectae dilectionis divinae modus, qui est beatorum.