DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 12

Contra errorem eorum qui diminuere meritum obedientiae vel voti praesumunt.

Humanae autem perfectioni diabolus invidens, diversos vaniloquos et seditionis magistros suscitavit qui praedictas perfectionis vias impugnarent.

Primam enim perfectionis viam vigilantius impugnavit: contra quem Hieronymus loquens dicit: quod autem asserit, eos melius facere qui utuntur rebus suis et paulatim fructus possessionum dividunt, non a me eis, sed a deo respondetur: si vis esse perfectus, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me. Ad eum loquitur qui vult esse perfectus, qui cum apostolis patrem, naviculam et rete dimittit. Iste quem tu laudas, secundus aut tertius gradus est: quem et nos recipimus, dummodo sciamus prima secundis et tertiis praeferenda. Et ideo ad excludendum hunc errorem dicitur in Lib. De ecclesiasticis dogmatibus: bonum est facultates cum dispensatione pauperibus erogare: melius est pro intentione sequendi dominum, insimul omnia donare, et absolutum solicitudine egere cum christo.

Secundam perfectionis viam impugnavit Iovinianus, matrimonium virginitati adaequans: cuius errorem b. Hieronymus evidentissime confutat in libro quem contra eum scripsit: de quo etiam errore Augustinus in libro retractationum sic dicit: Ioviniani haeresis, sacrarum virginum meritum aequando pudicitiae coniugali, tantum valuit in urbe Roma ut nonnullas etiam sanctimoniales, de quarum impudicitia suspicio nulla praecesserat, deiecisse in nuptias diceretur. Huic monstro sancta ecclesia per omnia fidelissime ac fortissime restitit. Unde in lib.

De ecclesiasticis dogmaticis (dicitur): sacratae deo virginitati nuptias coaequare, aut pro amore castigandi corporis abstinentibus a vino vel carnibus nihil credere meriti accrescere, non est christiani, sed Ioviniani.

His autem antiquis insidiis diabolus non contentus, nostris temporibus quosdam dicitur incitasse, votum obedientiae ac alia vota communiter impugnantes, dicendo laudabilius esse bona opera virtutum facere sine voto vel obedientia, quam si ad haec facienda homo per votum vel obedientiam constringatur. Quorum aliqui dicuntur in tantam vesaniam prosilire, quod asserant votum quod aliquis emisit de religione intranda, posse praetermitti absque detrimento salutis.

Hunc autem errorem quibusdam vanis et frivolis rationibus confirmare dicuntur.

Dicunt enim, quod tanto aliquid est laudabilius et magis meritorium, quanto est magis voluntarium. Sed quanto aliquid est magis necessarium tanto videtur minus voluntarium. Laudabilius ergo et magis meritorium esse videtur quod aliquis opera virtutum exerceat proprio arbitrio, absque necessitate voti vel obedientiae, quam quod ex voto vel obedientia facere hoc compellatur.

Dicuntur etiam ad hoc inducere quod prosper dicit in 2 Lib. De vita contemplativa: sic quidem, inquit, abstinere vel ieiunare debemus, ut non nos necessitati ieiunandi subdamus ne iam non devoti, sed inviti rem voluntariam faciamus.

Possent etiam ad hoc inducere quod apostolus dicit II ad Cor. IX, 7: unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit deus.

Oportet ergo manifeste ostendere et hoc falsum esse quod dicunt, et eorum frivolas rationes elidere.

Ad ostendendum autem huius erroris falsitatem, primo assumendum est quod in Psal. Dicitur: vovete, et reddite domino deo vestro: ubi dicit Glossa: notandum, quod alia sunt communia vota dei, scilicet sine quibus non est salus, ut vovere fidem in baptismo et huiusmodi: quae etiam si non promittimus, solvere debemus: et de his praecipitur omnibus: vovete et reddite.

Alia sunt vota propria singulorum, ut castitas, virginitas et huiusmodi. Ad haec ergo vovenda nos invitat: non praecipit ut voveamus, sed ut vota reddamus. Vovere enim voluntati consulitur; sed post voti emissionem redditio exigitur necessario. Votum ergo quoddam est in praecepto, quoddam in consilio. Ex utroque autem ex necessitate concluditur, quod melius est aliquod bonum facere ex voto quam sine voto.

Manifestum est enim quod ad ea quae sunt de necessitate salutis, omnes tenentur ex dei praecepto; nec est fas aestimare aliquod dei praeceptum in vacuum dari.

Finis autem cuiuslibet praecepti est caritas, ut apostolus dicit I ad Tim. I 5; frustra ergo daretur aliquod praeceptum de aliquo faciendo, si non magis ad caritatem pertineret illud facere quam non facere.

Datur autem praeceptum non solum de credendo vel de non furando, sed etiam ut hoc voveamus; credere igitur ex voto, et abstinere a furto ex voto, et cetera huiusmodi, magis ad caritatem pertinent quam si sine voto fiant. Quod autem magis ad caritatem pertinet, magis est laudabile et meritorium: magis ergo est laudabile et meritorium facere aliquid ex voto quam sine voto.

Rursus, non solum consilium datur de virginitate vel castitate servanda, sed etiam de vovendo, ut patet ex Glossa inducta; sed consilium non datur nisi de meliori bono, ut supra dictum est.

Melius est ergo servare virginitatem cum voto quam sine voto: et simile est in aliis.

Item. Inter alia bona opera maxime observatio virginitatis commendari solet: ad quam dominus invitat, dicens Matth. XIX, 12: qui potest capere, capiat.

Sed ipsa virginitas ex voto commendabilis redditur: dicit enim Augustinus in Lib. De virginitate: neque virginitas, quia virginitas est, sed quia deo dicata est, honoratur: quam vovet et servat continentia pietatis: et infra: nec nos in virginibus praedicamus quod virgines sunt, sed quod deo dicatae pia continentia virgines. Multo igitur magis alia opera laudabiliora redduntur ex hoc quod per votum deo dicantur.

Item, quodlibet bonum finitum cum enumeratione alterius boni melius est.

Nulli autem dubium esse potest quin ipsa promissio boni sit aliquod bonum; nam et qui homini aliquid promittit, aliquod bonum ei iam videtur impendere: unde et quibus aliquid promittitur, gratias agunt.

Votum autem est quaedam promissio deo facta, ut patet per id quod dicitur eccl.

V, 3: si quid vovisti deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio.

Melius est igitur facere aliquid et vovere, quam facere simpliciter absque voto.

Adhuc. Quanto aliquis plus dat alicui, tanto maius aliquid ab eo meretur.

Qui autem facit aliquid sine voto, dat ei solum quod facit propter eius amorem; qui autem non solum facit, sed etiam vovet, non solum dat ei quod facit, sed etiam potentiam qua facit: facit enim se non posse quin faciat quod prius non facere licite poterat. Maius igitur aliquid meretur apud deum qui ex voto aliquid facit, quam qui idem facit sine voto.

Amplius. Ad laudem boni operis pertinet quod voluntas firmetur in bono; sicut ad aggravationem culpae pertinet quod voluntas sit obstinata in malo. Manifestum est autem quod qui aliquid vovet, voluntatem suam firmat ad id quod vovet; et sic cum implet quod voverat, opus suum ex voluntate firmata procedit. Sicut igitur ad aggravationem culpae pertinet quod ex proposito firmato aliquis malum operetur, hoc enim est ex malitia peccare; ita ad augmentum meriti pertinet quod aliquis bonum opus operetur ex voto.

Item. Quanto aliquis actus ab excellentiori virtute progreditur, tanto laudabilior est; cum tota laus operis ex virtute sit. Contingit autem quandoque actum inferioris virtutis a superiori virtute imperari; puta cum aliquis actum iustitiae ex caritate facit. Multo igitur melius est opus virtutis inferioris facere ex imperio superioris virtutis, sicut melius est opus iustitiae, si ex caritate fiat.

Manifestum est autem quod particularia bona opera quae facimus, pertinent ad aliquas inferiores virtutes; puta ieiunare, ad abstinentiam; continere, ad castitatem; et sic de aliis. Vovere autem est proprie latriae actus: quam nulli dubium esse debet esse potiorem vel abstinentia vel castitate, vel quacumque huiusmodi virtute: maius est enim colere deum quam recte se habere erga proximum aut se ipsum.

Opus igitur aut abstinentiae vel castitatis vel cuiuscumque talium virtutum, quae sunt infra latriam, laudabilius est, si ex voto fiant.

Huic etiam suffragatur pium ecclesiae studium, quae homines ad vovendum invitans, et voventibus ire in subsidium terrae sanctae vel alias in defensionem ecclesiae, indulgentias et privilegia largitur. Non autem incitaret ad vovendum, si melius esset bona opera facere sine voto: hoc enim esset contra exhortationem apostoli dicentis I Cor. XII, 31: aemulamini charismata meliora. Unde, si melius esset bona opera facere sine voto, non invitaret ad vovendum, sed etiam a vovendo retraheret vel prohibendo, vel etiam dissuadendo. Similiter etiam cum ecclesiae intentio sit homines fideles ad meliorem statum reducere; omnes a votis factis absolveret, ut sic eorum bona opera laudabiliora existerent.

Patet igitur huiusmodi positionem repugnare ei quod communiter ecclesia tenet et sentit: unde est tamquam haeretica reprobanda.

Ad ea vero quae pro se obiiciunt, facile est multipliciter respondere.

Primo enim quod dicunt, quod opus bonum ex voto factum est minus voluntarium, non est universaliter et in omnibus verum.

Multi enim sunt qui ea quae voverunt, tam prompta voluntate faciunt, ut etiam si non vovissent, non solum facerent, sed voverent.

Secundo, detur quod aliquod bonum opus quod quis ex voto vel obedientia facit, simpliciter consideratum sit ei non voluntarium, sed tamen solum facit hoc ex necessitate voti vel obedientiae, quam non vult praeterire: adhuc dum hoc facit, laudabilius operatur et magis meritorie quam si prompta voluntate illud faceret sine voto. Etsi enim non habeat voluntatem promptam illud faciendi, puta ieiunandi; habet tamen voluntatem promptam votum implendi, vel obediendi: quod est multo laudabilius et magis meritorium quam ieiunare: unde plus meretur quam ille qui sua voluntate ieiunat: tantoque voluntas votum implendi aut obediendi promptior iudicatur, quanto id quod aliquis facit propter obedientiam vel votum, magis in se consideratum voluntati repugnat.

Unde Hieronymus ad rusticum monachum dicit: per haec omnia ad illud tendit oratio, ut doceam te non tuo arbitrio dimittendum: et post pauca: non facias quod vis, comedas quod iuberis, habeas quantum acceperis, vestiaris quod datur, operis tui pensam persolvas, subiciaris cui non vis, lassus ad stratum venias, ambulansque dormites, et necdum expleto somno surgere compellaris.

Ex quo patet quod ad meritum boni operis pertinet, ut aliquis ea quae propter seipsa non vellet, propter deum faciat aut patiatur: quia tanto invenitur voluntas promptior divini amoris, quanto magis ea quae propter ipsum facimus aut patimur, nostrae voluntati repugnant.

Unde martyres maxime commendantur, quanto plura sustinuerunt propter dei amorem contra voluntatem humanam: unde II machab. VI, 30, eleazarus dum torqueretur dixit: diros corporis sustineo dolores; secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior.

Tertio detur quod etiam aliquis nec ipsam voluntatem retineat votum servandi aut obediendi: manifestum est quod cum deus iudex sit cordium, apud deum talis habetur quasi voti fractor, aut obedientiae praevaricator.

Si tamen impleat quod vovit, vel quod ei praecipitur, solo humano timore, vel pudore, non est ei meritorium apud deum, quia non facit voluntate deo placendi, sed humana necessitate coactus. Nec tamen inutiliter vovit, si ex caritate vovit: nam plus meruit in vovendo quam alius simpliciter ieiunando: quod meritum ei reservatur, si de praevaricatione cordis poeniteat.

Per hoc etiam patet responsio ad auctoritates inductas, quae loquuntur de necessitate humana, cum aliquis scilicet ex pudore vel timore humano facit quod iuravit aut vovit; non autem loquuntur de necessitate quae est ex fine dilectionis divinae; puta, cum aliquis facit vel patitur ea quae alias nollet, ut impleat voluntatem divinam. Et hoc patet ex verbis apostoli, qui dicit II ad Cor. IX, 7: non ex tristitia aut necessitate; tristitiam enim necessitas humana inducit, necessitas autem dilectionis divinae tristitiam tollit vel minuit.

Patet etiam hoc ex verbis prosperi dicentis: ne non devoti, sed inviti rem voluntariam faciamus; non enim necessitas quae ex divina dilectione procedit, minuit devotionem, sed auget. Et quod talis necessitas sit laudanda et appetenda, patet per hoc quod Augustinus dicit in epistola ad armentarium et Paulinam: quia iam vovisti, iam te obstrinxisti, aliud tibi facere non licet. Priusquam esses voti reus, liberum fuit quod esses inferior: quamvis non sit gratulanda libertas, qua fit ut non debeatur quod cum lucro redditur.

Nunc vero quia tenetur apud deum sponsio tua, non te ad magnam iustitiam invito (scilicet ad continentiam quam iam voverat, ut per superiora apparet), sed a magna iniquitate deterreo. Non enim talis eris, si non feceris quod vovisti, qualis mansisses, si nihil tale vovisses: minor enim tunc esses, non peior; modo autem tanto (quod absit) miserior, si fidem deo fregeris, quanto beatior, si persolveris. Nec ideo te vovisse poeniteat; immo gaude iam tibi non sic licere quod cum tuo detrimento licuisset. Aggredere itaque intrepidus, et dicta imple factis; ipse adiuvabit qui vota tua expetit. Felix est necessitas quae in meliora compellit. Patet etiam ex his verbis erroneum esse quod dicunt, quod aliquis non tenetur de implendo votum de religione intranda.