DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 22

Rationes ad ostendendum quod dimissio curae non sufficit ad probandum, quod presbyteri curati vel archidiaconi non sint in statu perfectionis.

Similiter etiam contra id quod dictum est, quod archidiaconus vel presbyter curatus non sunt in statu perfectionis quia possunt sine peccato ab hoc recedere, multipliciter obiiciunt.

Primo quidem, quia dicunt quod propter hoc curatus presbyter ad religionem transire potest, quamvis status curati sit perfectior et fructuosior, quia status religionis est securior. Ad hoc probandum inducit quod dicitur extra. De renuntiationibus, cap. Nisi cum pridem.

Item. Vir uxorem suam non potest dimittere et ea invita ad religionem transire, ut dicitur extra. De conversione coniugatorum, cap. Ex publico. Sed hoc non est ideo quia status coniugii sit maioris perfectionis quam status religionis, vel aequalis ei; sed quia se uxori suae per matrimonium insolubiliter obligavit. Ergo similiter licet presbyter curatus possit transire ad religionem, non propter hoc sequitur quod status religionis sit perfectior, vel aeque perfectus.

Item, inducit ad hoc exemplum David, qui, ut habetur I Reg. XVII, cum non posset pugnare in armis Saulis, quae requirebant maiorem fortitudinem, contulit se ad arma maioris humilitatis, licet minoris roboris vel fortitudinis, scilicet ad fundam et lapidem, quibus gigantem Philistaeum virum ab adolescentia sua bellatorem puer deiecit et prostravit. Potest ergo curatus exemplo David ad arma maioris humilitatis, scilicet religionis, se transferre, licet esset in statu perfectiori.

Item. Si inseparabilitas esset causa status, sequeretur quod non liceret alicui se transferre de statu in statum. Hoc autem licet: non ergo inseparabilitas est de ratione status.

Item. Secundum iura scripta praelatus posset curatum sibi subditum de religione ad ecclesiam suam revocare, si sciret eum esse utilem aut proficuum ecclesiae suae; immo curatus non debet ecclesiam suam dimittere sine consensu et auctoritate episcopi: quod si fecerit, potest episcopus in eum exercere canonicam ultionem, ut (habetur) extra. De renunciationibus admonet; et de privilegiis, cum et plantare, in ecclesiis: et 7, quaest. I, cap.: episcopus de loco. Et sic non videtur verum quod status religionis sit perfectior propter hoc quod curati presbyteri possunt religionem intrare.

Item. Etiam e converso monachus pro necessitate ecclesiae et curae animarum potest transire de religione ad ecclesiam saecularem cum cura, ut habetur 16, quaest. I, cap. Vos autem, et cap. Monachos.

Nam unius utilitati praeferenda est utilitas plurimorum, VII qu. (1), cap. Scias.

Item. Non sequitur quod si aliquis cadere potest a perfectione caritatis, quod nunquam fuerit in perfectione caritatis; sed magis e converso quod fuerit. Licet ergo presbyter curatus discedat a suo regimine ex aliqua causa, non sequitur quod non fuerit in statu perfectionis.

Item, quod maiores praelati, scilicet episcopi, non possint transire ad religionem sine licentia summi pontificis, hoc est de constitutione ecclesiae promulgata tempore innocentii; sicut patet per illam decretalem extra. De renunciationibus, can. Nisi cum pridem. Ergo ante constitutionem licebat maioribus sicut et minoribus; et tamen maiores sunt in perfectiori statu. Non ergo hoc impedit presbyteros curatos esse in perfectiori statu quam religiosos, licet sine licentia summi pontificis possint ad religionem transire.

Item. Nullus debet in episcopum eligi, nisi fuerit in sacris ordinibus constitutus, ut habetur 60, distinct. Nullus in episcopum. Sed in sacris ordinibus constitutus non potest uxorem ducere. Non est ergo verum quod electus possit uxorem ducere.