DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 10

De tertia perfectionis via quae est per abrenuntiationem propriae voluntatis.

Non solum autem necessarium est ad perfectionem caritatis consequendam, quod homo exteriora abiciat, sed etiam quodammodo se ipsum derelinquat.

Dicit enim dionysius, 4 cap. De divinis nominibus, quod divinus amor est extasim faciens, id est hominem extra se ipsum ponens, non sinens hominem sui ipsius esse, sed eius quod amatur: cuius rei exemplum in se ipso demonstravit apostolus dicens ad Gal. II, 20: vivo ego, iam non ego, vivit vero in me christus, quasi suam vitam non suam aestimans, sed christi: quia quod proprium sibi erat contemnens, totus christo inhaerebat.

Hoc etiam in quibusdam esse completum ostendit, cum dicit ad Col. III, 3: mortui estis, et vita vestra abscondita est cum christo in deo. Exhortatur etiam alios ut ad hoc perveniant, cum dicit II ad Cor. V, 15. Pro omnibus mortuus est christus: ut et qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est.

Et ideo, ut habetur Luc. XIV, 26, postquam dixerat: si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores: tanquam aliquid maius addens subdit: adhuc autem et animam suam; non potest meus esse discipulus.

Hoc etiam idem dominus docet Matth. XVI 24 dicens: si quis vult post me venire, abneget semet ipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.

Huius autem salubris abnegationis et caritativi odii observatio partim quidem necessaria est ad salutem et omnibus qui salvantur communis; partim autem ad perfectionis pertinet complementum. Ut enim ex supraposita dionysii auctoritate apparet, de ratione divini amoris est ut amans non sui ipsius remaneat, sed amati.

Secundum ergo divini amoris gradum necesse est et odium et abnegationem praedictam distingui.

Est autem necessarium ad salutem ut homo sic deum diligat ut in eo finem suae intentionis ponat, nihilque admittat quod contrarium divinae dilectioni existat; et ideo consequenter et odium et abnegatio sui ipsius est de necessitate salutis, cum, ut Gregorius dicit in omelia, vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur quod per novitatem vocamur; et sic nosmet ipsos relinquimus et abnegamus. Et sicut in alia omelia dicit: tunc bene animam nostram odimus, cum eius carnalibus desideriis non acquiescimus, cum eius appetitum frangimus et eius voluptatibus reluctamur.

Ad perfectionem vero pertinet ut homo propter intentionem divini amoris etiam ea abiiciat quibus licite uti posset, ut per hoc liberius deo vacet. Secundum hunc ergo modum etiam consequens est ut et odium et abnegatio sui ipsius ad perfectionem pertineat. Unde ex ipso modo loquendi apparet haec a domino proposita esse quasi ad perfectionem pertineant. Sicut enim dicit Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, non necessitatem imponens, sed voluntati relinquens: ita dicit: si quis vult post me venire, abneget semet ipsum.

Quod chrysostomus exponens dicit: non coactivum facit sermonem: non enim dicit: si vos volueritis et non volueritis, oportet hoc vos pati. Similiter cum dixisset: si quis venit ad me, et non odit patrem suum etc.

Postmodum subdit: quis enim ex vobis volens aedificare turrem, (non) computat sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum? quod exponens Gregorius in homil. Dicit: quia sublimia praecepta data sunt, protinus comparatio aedificandae sublimitatis adiungitur; et post pauca dicit: istos sumptus dives ille habere non potuit qui, cum praecepta relinquendi omnia audisset, tristis abscessit. Ex quibus patet hoc ad perfectionis consilium secundum aliquem modum pertinere.

Hoc autem consilium perfectissime martyres impleverunt: de quibus Augustinus dicit in sermone de martyribus quod nulli tantum impendunt, quantum qui se ipsos impendunt. Martyres ergo sunt qui vitam praesentem propter christum quodammodo odio habuerunt, abnegantes se ipsos: quia, ut chrysostomus dicit super Matth., qui negat alium, vel fratrem, vel famulum, vel quemcumque, etsi flagellatum viderit et quaecumque patientem, non assistit, non adiuvat; ita vult corpori nostro nos non ignoscere; ut etsi flagellaverint, vel quodcumque aliud fecerint, corpori non parcamus. Et ne aestimes quod usque ad verba tantum et contumelias oportet abnegare se ipsum; ostendit quod oportet abnegare se ipsum usque ad mortem etiam turpissimam, scilicet crucis; unde sequitur: et tollat crucem suam.

Hoc autem perfectissimum ideo diximus, quia martyres illud propter deum contemnunt, scilicet propriam vitam, propter quam omnia temporalia quaeruntur; et cuius conservatio, etiam cum omnium aliorum amissione, omnibus aliis praefertur.

Magis enim homo vult et divitias perdere et amicos, adhuc autem corporis infirmitati succumbere, et in servitutem redigi, quam vita privari; unde hoc beneficium victis a victoribus praestatur, ut vitae parcentes conservent servituti subiectos. Unde Satan ad dominum dixit, ut legitur iob II 4: pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua, idest pro corporali vita servanda.

Inter alia vero quanto aliquid magis naturaliter amatur, tanto perfectius contemnitur propter christum. Nihil autem est homini amabilius libertate propriae voluntatis.

Per hanc enim homo est et aliorum dominus, per hanc aliis uti vel frui potest, per hanc etiam suis actibus dominatur.

Unde, sicut homo dimittens divitias, vel personas coniunctas, eas abnegat; ita deserens propriae voluntatis arbitrium, per quod ipse sui dominus est, se ipsum abnegare invenitur.

Nihilque est quod homo naturali affectu magis refugiat quam servitutem: unde et nihil posset homo pro alio amplius impendere post hoc quod se ipsum in mortem pro eo traderet, quam quod se servituti eius subiugaret: unde, ut dicitur tob.

IX, 2, tobias iunior dixit ad Angelum: si me ipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentiae tuae.

Huius autem voluntatis libertatem aliqui sibi propter deum particulariter adimunt, dum quodcumque particulare votum emittunt de quocunque faciendo vel non faciendo. Per votum enim necessitas quaedam voventi imponitur, ut id de cetero non liceat quod prius licebat; sed quadam necessitate constringitur ad reddendum quod vovit: unde in Psal. Lxv, 15, dicitur: reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea; et Eccl. V 3 dicitur: si quid vovisti deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio.

Aliqui vero libertati propriae voluntatis totaliter abrenuntiant, se propter deum aliis subiicientes per obedientiae votum.

Cuius quidem obedientiae exemplum praecipuum in christo habemus, de quo apostolus dicit Rom. V, 19: sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius hominis obedientiam iusti constituentur multi. Quam quidem obedientiam apostolus manifestat ad philipp. II, 8, dicens: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem.

Haec autem obedientia in abrenuntiatione propriae voluntatis consistit: unde ipse dicebat Matth. XXVI 39: mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis; et Ioan. VI, 38, dicit: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. In quo nobis dedit exemplum, ut sicut ipse suam voluntatem humanam abnegabat supponendo eam divinae, ita et nos nostram voluntatem deo totaliter supponamus, et hominibus qui nobis praeponuntur tanquam dei ministri.

Unde apostolus dicit ad Hebr. Ult.: obedite praepositis vestris, et subiacete eis.