DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 17

Quod status pontificalis est perfectior quam status religionis.

Posset autem alicui minus circumspecto videri quod status perfectionis religionis esset sublimior quam status pontificalis perfectionis; sicut dilectio dei, ad cuius perfectionem ordinatur religionis status, praeeminet dilectioni proximi, ad cuius perfectionem ordinatur pontificalis status; et sicut vita activa, cui pontifices inserviunt, minor est quam vita contemplativa, ad quam religionis status ordinari videtur. Dicit enim dionysius 6 cap. Eccles. Hierar., quod religiosos alii quidem famulos, alii vero monachos nominant, ex dei puro servitio et famulatu et indivisibili et singulari vita unienti ipsos in divisibilium sanctis convolutionibus, idest contemplationibus, ad deiformem unitatem, et amabilem deo perfectionem.

Potest etiam aliquibus videri quod status praelationis non sit perfectus, quia divitias eis possidere licet; cum tamen dominus dicat Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus.

Sed hoc dictum veritati repugnat.

Dionysius enim dicit, 5 cap. Eccles.

Hierar., quod ordo episcoporum est perfectivus: et in 6 cap. Dicit ordinem monachorum esse ordinem perfectorum. Manifestum est autem maiorem perfectionem requiri ad hoc quod aliquis perfectionem aliis tribuat, quam ad hoc quod aliquis in se ipso perfectus sit; sicut maius est posse calefacere quam calere, et omnis causa potior est effectu. Relinquitur ergo episcopalem statum maioris perfectionis esse quam statum cuiuscumque religionis.

Idem autem apparet, si quis consideret ea ad quae utrique obligantur.

Obligantur enim religiosi ad hoc quod temporalia deserant, quod castimoniam servent, et quod sub obedientia vivant: quibus multo est amplius et difficilius pro salute aliorum vitam ponere, ad quod, sicut dictum est, episcopi obligantur. Unde manifestum est graviorem esse episcopalem obligationem quam religionis.

Amplius. In his ipsis ad quae religiosi obligantur, episcopi quodammodo obligari videntur.

Tenentur enim episcopi bona temporalia quae habent, in necessitate suis subditis exhibere, quos pascere debent non solum verbo et exemplo, sed etiam temporali subsidio. Unde Petro, ioan ult., ter dictum est a domino ut eius pasceret gregem; quod ipse retinens, alios ad hoc ipsum exhortatur dicens, I Petr. Ult. 2: pascite, qui in vobis est, gregem domini. Et Gregorius dicit in auctoritate supra inducta, ex persona episcoporum loquens: exteriora nostra misericorditer ovibus eius debemus impendere; et postea subdit: qui non dat pro ovibus substantiam suam, quando pro his daturus est animam suam? ipsi etiam episcopi ad castitatem obligantur.

Et cum alios mundare debeant, ipsos convenit praecipue esse mundos.

Unde dionysius dicit, 3 cap. Cael. Hierar., quod purgativos ordines oportet ex abundantia purgationis aliis tradere de propria castitate.

Et quidem religiosi per votum obedientiae se uni praelato subiiciunt; episcopus vero se servum constituit omnium quorum curam assumit, dum tenetur non quod suum est quaerere, sed quod multis ut salvi fiant, ut apostolus dicit I ad cor.

X 33. Unde ipse de se dicit IX cap.

Vers. 19 eiusdem epistolae: cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci; et II ad Cor. IV 5: non enim nosmet ipsos praedicamus, sed iesum christum dominum nostrum, nos autem servos vestros per iesum.

Unde et consuetudo inolevit ut summus pontifex se scribat servum servorum dei.

Unde patet episcopalem statum maioris perfectionis esse quam statum religionis.

Item, dionysius dicit, 6 cap.

Ecclesiasticae ierarchiae, monachorum statum non esse adductivum aliorum, sed in se ipso stantem in singulari et sancta statione.

Ad episcopos autem pertinet ex obligatione voti alios ad deum adducere. Dicit autem Gregorius super ezechielem quod nullum sacrificium est magis deo acceptum quam zelus animarum. Ordo igitur episcoporum perfectissimus est.

Hoc etiam evidenter ostenditur ex ecclesiae consuetudine, per quam religiosi a suorum praelatorum obedientia absoluti, ad episcopatus ordinem assumuntur.

Quod quidem licitum non esset, nisi episcopalis status esset perfectior. Sequitur enim ecclesia dei Pauli sententiam, qui dicit, I ad Cor. XII, 31: aemulamini charismata meliora.