DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 5

De perfectione divinae dilectionis, quae in statu huius viae est de necessitate salutis

Alio vero modo ex toto corde, mente, anima et fortitudine deum diligimus si nihil nobis desit ad divinam dilectionem, quod actu vel habitu in deum non referamus; et haec divinae dilectionis perfectio datur homini in praecepto.

Primo quidem ut homo omnia in deum referat sicut in finem, sicut apostolus dicit I Cor. X, 31: sive manducatis sive bibitis vel aliquid aliud facitis, omnia in gloriam dei facite: quod quidem impletur cum aliquis vitam suam ad dei servitium ordinat, et per consequens omnia quae propter se ipsum agit, virtualiter ordinantur in deum, nisi sint talia quae a deo abducant, sicut peccata: et sic deum diligit homo ex toto corde.

Secundo, ut intellectum suum homo deo subiiciat, ea credens quae divinitus traduntur, secundum illud apostoli II cor.

X, 5: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium christi: et sic deus diligitur ex tota mente.

Tertio, ut quaecumque homo amat, in deo amet, et universaliter omnem suam affectionem ad dei dilectionem referat: unde apostolus dicebat in II ad Cor. V 13 - 14: sive mente excedimus, deo; sive sobrii sumus, vobis; caritas enim christi urget nos: et sic deus ex tota anima diligitur.

Quarto, ut omnia exteriora nostra, verba et opera ex divina caritate deriventur, secundum illud apostoli I ad Cor. Ult. 14: omnia vestra in caritate fiant; et sic deus ex tota fortitudine diligitur.

Hic est ergo tertius perfectae divinae dilectionis modus, ad quem omnes ex necessitate praecepti obligantur. Secundus vero modus nulli est possibilis in hac vita, nisi simul fuerit viator et comprehensor, ut dominus iesus christus.