DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 20

Utrum presbyteri et archidiaconi sint in statu perfectiori quam religiosi.

Sunt autem quidam qui non solum episcoporum statum praeferre religiosorum statui sunt contenti, sed etiam decanorum, plebanorum, archidiaconorum et quorumcumque curam habentium animarum.

Quod multipliciter asserere conantur.

Dicit enim chrysostomus in 6 libro sui dialogi: si talem mihi aliquem adducas monachum, qualis, ut secundum exaggerationem dicam elias, tamen quandiu solus est, si non perturbatur neque graviter peccat, quippe qui non habet quibus stimuletur atque exasperetur; non tamen illi comparandus est qui traditus populis, et multorum ferre peccata compulsus, immobilis perseveravit et fortis. Ex quo manifeste videtur quod monachus, quantumcumque perfectus, adaequari non possit cuicumque curam animarum habenti, si eam bene exerceat.

Adhuc. Ibidem postmodum subditur: si quis mihi proponeret optionem ubi mallem placere, in officio sacerdotali, an in solitudine monachorum; sine comparatione eligerem illud quod prius dixi. Incomparabiliter igitur praeferendus est status curam animarum habentium quam vivere etiam in solitudine monachorum, quod genus religionis perfectissimum reputatur.

Item. Augustinus dicit in epistola ad valerium: cogitet religiosa prudentia tua nihil esse in hac vita, et maxime hoc tempore, facilius et laetius et hominibus acceptabilius episcopi aut presbyteri aut diaconi officio; sed si perfunctorie atque adulatorie res agatur, nihil apud deum miserius et tristius et damnabilius. Item, nihil esse in hac vita, maxime hoc tempore, difficilius, laboriosius, periculosius episcopi aut presbyteri aut diaconi officio; sed apud deum nihil beatius, si eo modo militetur quo noster imperator iubet. Non ergo religionis status est perfectior statu presbyterorum aut diaconorum, qui curas animarum habent, ad quorum officium pertinet conversari cum hominibus.

Praeterea. Augustinus dicit ad Aurelium: nimis dolendum est, si ad tam ruinosam superbiam monachos subrigimus, et tam gravi contumelia clericos dignos putamus, in quorum numero sumus, si scilicet vulgares de nobis iocabuntur, dicentes: malus monachus, bonus clericus est: cum aliquando bonus etiam monachus vix bonum clericum faciat.

Maior ergo est perfectio boni clerici quam boni monaci.

Item. Paulo ante dicit: non est via danda servis dei, idest monachis, ut se facilius putent eligi ad aliquod melius, idest ad officium clericatus, si facti fuerint deteriores, monasterium scilicet deserendo.

Melius est ergo officium clericatus quam status monasticus.

Item. Hieronymus dicit ad rusticum monachum: sic vive in monasterio ut clericus esse merearis. Maius est ergo clericatus officium quam monachi conversatio.

Praeterea. Non licet de maiori ad minus transire. Sed de statu monastico licet transire ad officium presbyteri curam habentis, ut dicit Gelasius Papa, et habetur 16, quaest. I: si quis monachus fuerit qui venerabilis vitae merito sacerdotio dignus praevideatur; et abbas, sub cuius imperio regi christo militat, illum fieri presbyterum petierit ab episcopo, debet eligi, et in loco quo iudicaverit ordinari, omnia quae ad sacerdotii officium pertinent, vel populi vel episcopi electione provide ac iuste acturus.

Et plura alia capitula ibidem ponuntur, et dist. XXVII. Ex his igitur omnibus videtur quod status quorumcumque clericorum, et maxime curam animarum habentium, religionis statui praeferatur.

Horum autem dictorum ratio de facili percipi potest, si ea quae praedicta sunt, ad memoriam revocentur. Iam enim supra dictum est, aliud esse perfectionis actum, atque aliud perfectionis statum.

Nam perfectionis statum non efficit nisi perpetua obligatio ad ea quae ad perfectionem spectant, sine qua obligatione plurimi perfectionis opera exequuntur, puta qui nullo voto facto continentiam servant aut in paupertate vivunt.

Rursusque considerandum est quod in presbyteris et diaconibus curam animarum habentibus duo sunt consideranda: scilicet officium curae et dignitas ordinis.

Manifestum est autem quod officium curae suscipientes perpetuam obligationem non habent, cum multotiens curam susceptam dimittant, sicut patet de illis qui dimittunt parochias vel archidiaconatus et religionem intrant. Patet autem ex supra dictis quod status perfectionis non habetur nisi cum perpetua obligatione. Manifestum est igitur quod archidiaconi et parochiales sacerdotes, et etiam electi, ante consecrationem, statum perfectionis nondum sunt adepti, sicut nec novitii in religionibus ante professionem. Contingit autem, ut supra dictum est, aliquem non in perfectionis statu existentem opera perfectionis agere, et perfectum esse secundum habitum caritatis.

Sic igitur contingit archidiaconos vel parochiales (presbyteros) perfectos esse secundum habitum caritatis, et participare in aliquo perfectionis officio, statum tamen perfectionis non assequuntur. Huius autem evidens signum est, quia his qui perpetuo ad aliquid deputantur vel obligantur, aliqua ecclesiastica solemnitas in tali obligatione adhibetur; puta qui in episcopos consecrantur vel qui in professione religionis benedicuntur, etiam secundum antiquum ecclesiae ritum, ut patet per dionysium in Lib. De ecclesiast. Hierarch., cap. 6. Manifestum est autem quod nihil horum fit in commissione archidiaconatus vel parochiae; sed simpliciter investiuntur, vel per anulum, vel per aliquid tale. Unde manifestum est quod ex hoc quod aliquis archidiaconatum vel curam parochiae accipit, non sortitur perpetuae obligationis statum.

His igitur visis, facile est obiecta in contrarium solvere.

Quod enim chrysostomus dicit: si talem aliquem adducas monachum, qualis fuit elias, non tamen illi comparandus est qui multorum peccata ferre compellitur: manifeste apparet per ea quae dicit, quod non intendit statum statui comparare, sed ostendere difficultatem bene persistendi maiorem esse in eo qui praeest populis, quam in eo qui solitariam vitam ducit: quod patet, si integre verba accipiantur.

Non enim simpliciter dicit quod monachus non sit comparandus ei qui compellitur peccata populi ferre; sed quod monachus, si non perturbatur, nec graviter peccat quamdiu solus est, non comparatur illi qui perseverat immobilis et fortis in multitudine populi: quia maioris virtutis est illaesum se conservare ubi plura pericula imminent.

Unde et ante haec verba dicit: cum aliquis fuerit in mediis fluctibus, et de tempestate navem liberare potuerit, tunc merito testimonium perfecti gubernatoris ab omnibus promeretur. Sic enim etiam dici posset quod ille qui inter malos bene conversatur, maioris virtutis esse ostenditur quam qui bene conversatur inter bonos; unde in laudem Lot dicitur II Petr. II, 8, quod aspectu et auditu iustus erat, habitans apud eos qui de die in diem animam iustam iniquis operibus cruciabant.

Nec tamen dici potest quod conversari inter malos ad statum perfectionis pertineat; cum secundum sacrae Scripturae documenta prudentius declinetur. Ex his ergo verbis non ostenditur quod status habentium curam animarum sit perfectior quam status religiosorum, sed quod sit periculosior.

Per hoc etiam patet responsio ad verba eiusdem, quae postmodum subduntur: si quis, inquit, mihi proponeret optionem, ubi mallem placere, in officio sacerdotali, an in solitudine monachorum; sine comparatione eligerem illud quod prius dixi, scilicet placere in officio sacerdotali. Ubi considerandum est, quod non dicit quod mallet esse in officio sacerdotali quam in solitudine monachorum; sed quod mallet placere ibi quam hic; placere enim in sacerdotali officio est in sacerdotali officio absque peccato permanere, quod difficilius est quam absque peccato esse in solitudine monachorum, sicut iam supra dixerat. Ubi autem est maius periculum, ibi maior virtus ostenditur, si periculum vitetur, sicut iam dictum est.

Et quamvis quilibet sapiens magis eligeret esse tantae virtutis ut etiam inter pericula quaecumque illaesus posset persistere, nullus tamen nisi insipiens statum periculosiorem ex hoc ipso statui securiori praeferret.

Ex hoc etiam apparet solutio ad verba Augustini quibus asseritur, nihil esse periculosius et laboriosius officio episcopi, sacerdotis et diaconi, si bene exerceatur, et nihil esse deo acceptabilius.

Ex hoc enim ipso quod est laboriosum et difficile, immunem se a peccato conservare in huius officii executione maioris virtutis esse ostenditur, et secundum hoc deo acceptabilius.

Non tamen ex hoc sequitur quod status sacerdotum parochialium aut archidiaconorum sit maioris perfectionis quam status religionis.

Ad omnia vero quae subsequuntur et si qua sunt similia, est una eademque responsio. Nam in omnibus illis auctoritatibus non comparatur status religionis statui curatorum; sed status monachorum, inquantum sunt monachi, statui clericorum.

Non enim monachi ex hoc quod sunt monachi, sunt clerici, cum multi sint monachi laici; et antiquis temporibus fere omnes monachi laici erant, ut habetur 16, quaest. I.

Manifestum est autem clericos in ecclesia dei maiorem gradum obtinere quam laicos.

Unde laici promoventur ad clericatum tanquam ad aliquid maius; et sicut est maior gradus, ita etiam amplior virtus requiritur ad bonum clericum quam ad bonum laicum, quamvis monachum.

Sed in monacho clerico duo concurrunt; et clericatus et status religionis; similiter in clerico habente curam animarum: duo concurrunt, scilicet cura animarum et clericatus.

Quod ergo clerici praeferuntur monachis, nihil pertinet ad hoc quod curati inquantum curati monachis praeferantur; sed verum est quod si bene officium suum exequantur et absque peccato, maioris virtutis esse demonstrantur quam si monachus immunis a peccato permaneat, ut supra dictum est.

Quod autem monachus assumitur ad curam animarum etiam in parochialibus ecclesiis, non ostendit, statum curati, ex hoc quod est curatus, esse perfectiorem; quia religiosus parochiam adeptus statum pristinum non amittit. Dicitur enim 14, quaest. I: de monachis qui diu morantes in monasteriis, si postea ad clericatus ordines pervenerint, statuimus eos non debere a priori proposito discedere. Sic ergo non ostenditur quod status clerici habentis curam animarum sit perfectior quam status religionis; quamvis religiosi curam animarum accipere possint in priori statu et proposito permanentes.

Ad episcopatum autem promoti, statum altiorem assumunt.