DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 2

Quod perfectio attenditur tam secundum dilectionem dei quam secundum dilectionem proximi.

Perfectione igitur circa caritatem principaliter considerata, plane accipi potest in quo perfectio spiritualis vitae consistat.

Sunt enim duo praecepta caritatis: quorum unum pertinet ad dilectionem dei, aliud ad dilectionem proximi. Quae quidem duo praecepta ordinem quendam ad invicem habent secundum ordinem caritatis.

Nam id quod principaliter caritate diligendum est, est summum bonum, quod nos beatos facit, scilicet deus; secundario vero diligendus ex caritate est proximus, qui nobis quodam sociali iure coniungitur in beatitudinis participatione: unde hoc est quod in proximo ex caritate debemus diligere, ut simul ad beatitudinem perveniamus.

Hunc autem ordinem praeceptorum caritatis dominus in evangelio matth.

XXII, 37, ostendit dicens: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: diliges proximum tuum sicut te ipsum.

Primo ergo et principaliter consistit spiritualis vitae perfectio in dilectione dei: unde dominus ad Abraham loquens dicit, Gen. XVII 1: ego deus omnipotens; ambula coram me, et esto perfectus. Ambulatur autem coram deo non passibus corporis, sed affectibus mentis. Secundario vero consistit spiritualis vitae perfectio in proximi dilectione: unde dominus cum dixisset Matth. V, 44: diligite inimicos vestros, et plura subiunxisset quae ad dilectionem proximi pertinent, concludit in fine: estote ergo perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est.