DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 19

Quod episcopalis status quamvis sit perfectior non est ambiendus.

Sed cum apostolus dicat, I cor.

XII, 31: aemulamini charismata meliora: si pontificalis status est perfectior quam status religionis, magis deberet aliquis sibi statum praelationis procurare quam quod ad statum religionis accederet.

Sed si quis diligenter consideret, evidens ratio invenitur quare religionis status meritorie appetitur; status autem pontificalis non absque vitio ambitionis desideratur.

Qui enim statum religionis assumit, se et sua abnegans, aliis se subicit propter christum; qui vero ad statum pontificalem promovetur, quendam sublimitatis honorem in his quae sunt christi, consequitur; quem appetere praesumptuosum videtur, cum maior honor et potestas non nisi melioribus debeatur. Unde Augustinus, 19 de CIV. Dei, dicit: exponere voluit apostolus quid sit episcopatus, quia nomen est operis, non honoris. Graecum est enim atque inde translatum vocabulum, quod ille qui praeficitur eis quibus praeficitur superintendit, curam scilicet eorum gerens: scopos quippe intentio est. Ergo episcopin, si velimus, Latine superintendere dicere possumus, ut intelligat non se esse episcopum qui praeesse dilexerit, non prodesse. Itaque a studio cognoscendae veritatis nemo prohibetur, quod ad laudabile pertinet otium; locus vero superior, sine quo regi populus non potest, etsi ita teneatur atque administretur ut decet, tamen indecenter appetitur. Quamobrem otium sanctum quaerit caritas veritatis, negotium iustum suscipit necessitas caritatis: quam sarcinam si nullus imponit, percipiendae atque intuendae vacandum est veritati. Si autem imponitur, suscipienda est propter caritatis necessitatem.

Chrysostomus etiam super matthaeum, exponens illud, principes gentium dominantur eorum, sic dicit: opus quidem desiderare bonum, bonum est, quia nostrae voluntatis est, et nostra est merces: primatum autem honoris concupiscere vanitas est. Neque enim apostolus laudem habebit apud deum quia apostolus fuit, sed si opus apostolatus sui bene implevit. Conversatio ergo melior desideranda est, non dignior gradus.

Est etiam et aliud attendendum, quod religionis status perfectionem non praesupponit, sed ad perfectionem inducit; pontificalis autem dignitas perfectionem praesupponit: qui enim pontificatus honorem suscipit, spirituale magisterium assumit.

Unde apostolus dicebat I Tim. II, 7: positus sum ego praedicator et apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide et veritate. Ridiculum autem est perfectionis magistrum fieri qui perfectionem per experimentum non novit. Et, sicut Gregorius dicit in pastorali, tantum debet actionem populi actio transcendere praesulis, quantum distare solet a grege vita pastoris.

Quae quidem differentia ex verbis domini manifeste colligitur. Cum enim dominus paupertatis consilium daret, his verbis est usus: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus.

Ubi manifeste apparet quod paupertatis assumptio perfectionem non praeexigit, sed ad eam ducit. Cum vero praelationis officium Petro committeret, quaesivit: simon ioannis, diligis me plus his? qui cum responderet, tu scis quia amo te; subiecit: pasce oves meas. Per quod manifeste datur intelligi quod perfectionem caritatis praeexigit assumptio praelationis. Praesumptuosum autem esse videtur ut quis se aestimet esse perfectum: unde apostolus dicit, philipp. III, 12: non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: et postea subdit: quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus.

Quod autem aliquis perfectionem desideret, et eam assequi velit, non praesumptionis, sed sanctae aemulationis esse videtur: ad quam apostolus hortatur I ad Cor. XII 31: aemulamini charismata meliora. Et ideo religionis statum assumere, laudabile est; ad praelationis autem fastigium anhelare, est nimiae praesumptionis.

Unde Gregorius dicit in pastorali: is qui recusavit praelationis officium, plene non restitit; et is qui mitti voluit, ante se per altaris calculum purgatum vidit: ne aut non purgatus adire quisque sacra mysteria audeat, aut quem superna gratia elegit sub humilitatis specie superbe contradicat.

Quia ergo valde difficile est purgatum se quemlibet posse cognoscere, praedicationis officium tutius declinatur.

Est etiam et aliud considerandum: quia statum religionis temporalis abiectio comitatur, e contrario vero statui praelationis multa bona temporalia adiunguntur. Qui ergo religionis statum assumunt, manifeste demonstrant se temporalia bona non quaerere, sed per eorum abiectionem ad bona spiritualia tendunt; qui vero pontificalem dignitatem assumunt, plerumque magis temporalia bona considerant quam aeterna. Unde Gregorius dicit in pastorali: tunc fuit laudabile episcopatum quaerere quando per hunc quemque dubium non erat ad supplicia graviora pervenire; et postea subdit: sacrum quippe officium non diligit omnino, sed nescit, qui ad culmen regiminis anhelans in occulta meditatione cogitationis ceterorum subiectione pascitur, laude propria laetatur, ad honorem cor elevat, rerum affluentium abundantia exsultat. Mundi ergo lucrum quaeritur sub eius honoris specie quo mundi destrui lucra debuerunt.

Est et aliud advertendum: quod qui praelationis statum assumit, multis periculis se exponit. Dicit enim Gregorius in pastorali: plerumque in occupatione regiminis ipse quoque boni operis usus perditur, qui in tranquillitate tenebatur: quia quieto mari recte navim et imperitus dirigit, turbato autem tempestatis fluctibus etiam peritus se nauta confundit. Quid namque est potestas culminis nisi tempestas mentis, in qua cogitationum semper procellis navis cordis quatitur, huc illuc et incessanter impellitur, ut per repentinos excessus oris et operis quasi per obviantia saxa frangatur. Cuius periculi exemplum in David apparet, qui, ut Gregorius dicit, David actoris iudicio pene in cunctis actibus placens, ut pressurae pondere caruit, in tumore vulneris erupit, factusque est in morte viri crudeliter rigidus qui in appetitu feminae fuit enerviter fluxus: prius perire deprehensum persecutorem noluit, et post cum damno exercitus devotum militem extinxit.

Qui autem statum religionis assumit, pericula peccati vitat. Unde Ieronymus dicit ex persona monachi loquens in epistola contra vigilantium: ego cum fugero, mundum scilicet, non vincor in eo quod fugio, sed ideo fugio ne vincar. Nulla securitas est vicino serpente dormire: potest fieri ut me non mordeat, tamen potest fieri ut aliquando me mordeat. Quod igitur aliquis pericula peccati evitans religionis statum assumat, prudentiae est. Quod vero sponte ad praelationis statum aspiret: vel nimiae praesumptionis est, si se tam fortem esse aestimat ut inter pericula possit manere securus; vel omnino suae salutis curam non habens, si peccata vitare non curat.

Ex his igitur apparet quod praelationis status, etsi perfectio sit, tamen absque vitio concupisci non potest.