DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 8

De secunda perfectionis via, quae est per abdicationem carnalium affectuum et matrimonii.

Ut autem secundam perfectionis viam convenientius ostendamus, accipiendum est verbum Augustini, qui dicit in 12 de Trin.: tanto magis inhaeretur deo, quanto minus diligitur proprium. Secundum igitur ordinem propriorum bonorum quae homo propter deum contemnit, est attendendus ordo eorum quibus ad perfectam dei inhaesionem pervenitur.

Prius enim relinquenda occurrunt quae minus nobis coniuncta existunt: unde in primo loco occurrit ad perfectionem tendentibus exteriora bona relinquere, quae a nostra natura sunt separata.

Post haec vero relinquenda occurrunt ea quae nobis naturae communione et affinitatis cuiusque necessitate coniunguntur.

Unde dominus dicit, Luc. XIV, 26: si quis venerit ad me, et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores... Non potest meus esse discipulus.

Sed percunctare libet, ut Gregorius dicit, quomodo parentes et carnales amicos praecipimur odisse, qui iubemur et inimicos diligere.

Sed si vim praecepti perpendimus, utrumque agere per discretionem valemus...

Quasi enim per odium diligitur qui carnaliter sapiens dum prava nobis ingerit, non auditur.

Sic enim exhibere proximis nostris odii discretionem debemus: ut in eis et diligamus quod sunt, et habeamus odio quod in dei nobis itinere obsistunt. Quisquis enim iam aeterna concupiscit, in eam quam aggreditur causam dei, extra patrem, extra matrem, extra uxorem, extra filios, extra cognatos, extra semetipsum fieri debet; ut eo verius cognoscat deum, quo in eius causa neminem cognoscit. Manifestum namque est quod carnales affectus intentionem mentis diverberant, eiusque aciem obscurant.

Inter ceteras autem proximorum necessitudines maxime affectu coniugali humanus animus irretitur; intantum quod, sicut dicitur Gen. II, 24, ex ore primi parentis, relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae: et ideo ad perfectionem tendentibus maxime coniugale vinculum est vitandum, quia per hoc homo maxime curis saecularibus implicatur.

Et hanc causam apostolus assignat sui consilii, quod dederat de continentia servanda, dicens I ad Cor. VII, 32: qui sine uxore est sollicitus est quae sunt domini, quomodo placeat deo; qui autem cum uxore est, solicitus est quae sunt mundi.

Ut ergo homo liberius deo vacet, eique perfectius inhaereat, secunda ad perfectionem via est perpetua observatio castitatis.

Habet autem et hoc continentiae bonum aliam idoneitatem ad perfectionem adipiscendam.

Impeditur enim animus hominis ne libere deo possit vacare, non solum ex amore exteriorum rerum, sed multo magis ex interiorum passionum impulsu.

Inter omnes autem interiores passiones maxime rationem absorbet concupiscentia carnis, et venereorum usus: unde Augustinus dicit in I Lib. Soliloquiorum: nihil esse sentio quod magis ex arce deiciat animum virilem, quam blandimenta feminae, corporumque ille contactus, sine quo uxor haberi non potest.

Et ideo continentiae via est maxime necessaria ad perfectionem consequendam: quam quidem viam apostolus consulit I ad Cor. VII, 25: de virginibus praeceptum domini non habeo; consilium autem do tanquam misericordiam consecutus...

Ut sim fidelis. Huius autem viae utilitas ostenditur Matth. XIX, 10: ubi cum discipuli christo dicerent: si ita est causa hominis: cum uxore, non expedit nubere, dominus respondit: non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. In quo arduitatem huius viae ostendit: et quia ab eius consecutione deficit hominum virtus communis; et quia ad eam non nisi dono dei pervenitur: unde dicitur Sap. VIII, 21: scivi, quoniam aliter non possum esse continens, nisi deus det: et hoc ipsum erat summa sapientia scire cuius esset hoc donum. Cui consonat quod apostolus dicit I Cor. VII, 7: volo omnes homines esse sicut me ipsum qui continentiam servo: sed unusquisque proprium habet donum a deo, alius quidem sic, alius vero sic: ubi aperte continentiae bonum dono dei adscribitur.

Sed ne rursus aliquis ad hoc donum consequendum secundum suas vires conari negligat, dominus ad hoc hortatur consequenter. Et primo quidem exemplo, cum dicit: sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt, non membrorum abscissione, ut chrysostomus dicit, sed malarum cogitationum interemptione; et deinde invitat proponens praemium, cum subdit: propter regnum caelorum; quia dicitur Sap. IV, 2: casta generatio... In perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium vincens: et ultimo hortatur verbo, cum dicit, qui potest capere capiat: quae, ut Hieronymus dicit: hortantis domini vox est, et milites suos ad pudicitiae praemium concitantis, quasi, qui potest pugnare, pugnet et superet ac triumphet.

Si quis autem obiectionem moveat de Abraham qui perfectus fuit, et aliis iustis antiquis a matrimonio non abstinentibus; patet responsio per hoc quod Augustinus dicit in Lib. De bono coniugali: continentia non corporis, sed animi virtus est.

Virtutes autem animi aliquando in opere manifestantur, aliquando in habitu latent. Quocirca sicut non est impar meritum patientiae in Petro, qui passus est, et in ioanne, qui passus non est; sic non impar meritum est continentiae in ioanne, qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham, qui filios generavit.

Et illius enim caelibatus et illius connubium pro temporum distributione christo militaverunt. Dicat ergo fidelis continens: ego quidem non sum melior quam Abraham; sed melior est castitas caelibum quam castitas nuptiarum; quarum Abraham unam habuit in usu, ambas in habitu: caste quippe coniugaliter vixit. Esse autem castus sine coniugio potuit, sed tunc non oportuit. Ego vero facilius non utor nuptiis, quibus est usus Abraham, quam sic uterer nuptiis quemadmodum est usus Abraham; et ideo melior sum illis qui per animi incontinentiam non possunt quod ego; non illis qui propter temporis differentiam non fecerunt quod ego. Quod enim ego nunc ago, melius illi egissent, si tunc agendum esset; quod autem illi egerunt, sic ego non agerem, etiamsi nunc agendum esset.

Haec autem Augustini solutio concordat cum eo quod supra dictum est de observantia paupertatis. Tantam enim virtutem perfectionis habebat in mente, ut nec propter temporalium possessionem nec propter usum coniugii mens eius deficeret a perfecta dilectione ad deum. Si quis tamen eandem mentis virtutem non habens, cum possessione divitiarum et usu coniugii ad perfectionem pervenire contenderet, praesumptuose convinceretur errare, domini consilia parvipendens.