DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 18

Solutio rationum quibus impugnari videtur perfectio pontificalis status.

Ea vero quae in contrarium obiiciuntur, non difficile est solvere.

Perfectio enim dilectionis proximi, ut supra dictum est, ex perfectione divinae dilectionis derivatur: quae quidem tantum in cordibus aliquorum praevalet ut non solum deo frui velint et ei servire, sed etiam proximis propter deum. Unde apostolus dicit II ad Cor. V 13 - 14: sive mente excedimus, scilicet per contemplationem, hoc est deo, idest ad honorem dei: sive sobrii sumus, quasi vobis condescendentes, hoc est vobis, idest ad utilitatem vestram.

Caritas enim christi urget nos, ut scilicet pro vobis omnia faciamus, ut glosa exponit. Manifestum est autem quod maioris dilectionis signum est ut homo propter amicum etiam alii serviat, quam si soli amico servire velit.

Quod etiam dicitur de perfectione contemplativae vitae, non videtur ad propositum esse. Cum enim episcopus mediator inter deum et homines constituatur, oportet ipsum et in actione praecellere, inquantum minister hominum constituitur, et in contemplatione praecipuum esse, ut ex deo hauriat quod hominibus tradat; unde Gregorius dicit in pastorali sit praesul actione praecipuus, prae cunctis contemplatione suspensus, rector internorum curam in exteriorum occupatione non minuens, exteriorum providentiam in interiorum solicitudine non relinquens.

Sed et si detrimentum aliquod in dulcedine contemplationis patiuntur propter exteriorem occupationem qua proximis serviunt, hoc ipsum perfectioni dilectionis divinae attestatur. Magis enim aliquem amare convincitur qui propter eius amorem iucunditate praesentiae eius ad tempus carere desiderat in eius servitiis occupatus, quam si eius praesentia semper frui vellet. Unde apostolus ad Rom. IX, 3, postquam dixerat quod: neque mors neque vita separabit me a caritate christi, post modicum subiungit: optabam ego ipse anathema esse a christo pro fratribus meis: quod exponens chrysostomus dicit in Lib. De compunctione cordis: ita totam eius mentem devicit amor christi, ut in hoc quod ei prae ceteris omnibus amabilius erat, esse cum christo, rursus idipsum, quia ita placeret christo, contemneret.

Tertiae vero obiectioni dupliciter respondetur.

Primo quidem, quia episcopi divitias ecclesiae quas habent, non quasi suas possident, sed quasi communes dispensant: quod evangelicae perfectioni non derogat.

Unde prosper dicit, et habetur 12, quaest. I: expedit facultates ecclesiae possideri, et proprias perfectionis amore contemni; et postea introducto sancti Paulini exemplo, subiungit: quo facto satis ostenditur et propria debere propter perfectionem contemni, et sine impedimento perfectionis ecclesiae facultates, quae sunt communia, possidere.

Circa quod tamen considerandum est, quod ecclesiae facultates si sic ab aliquo possideantur quod earum fructus non lucrifaciat, sed solum dispenset, hoc evangelicae perfectioni non derogat: alioquin abbates et praepositi monasteriorum a religionis perfectione deciderent contra votum paupertatis agentes: quod est omnino absurdum. Si vero aliquis ex communibus ecclesiae facultatibus non solum dispensator fructuum, sed dominus fiat eos lucrifaciens, manifestum est eum aliquid proprium possidere; et ita deficit a perfectione eorum qui omnibus abrenuntiantes sine proprio vivunt. Sed quia episcopi non solum facultates ecclesiae possidere possunt, sed etiam patrimonialia bona, de quibus etiam eis testamentum condere licet; videtur quod ab evangelica perfectione deficiant, ad quam invitavit dominus matth.

XIX 21: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus.

Sed haec quaestio de facili solvitur, si praedicta ad memoriam revocentur.

Dictum est enim supra, quod abdicatio propriarum divitiarum non est perfectio, sed quoddam perfectionis instrumentum.

Possibile autem est aliquem perfectionem acquirere sine propriarum divitiarum abiectione actuali. Hoc autem sic potest manifestari.

Cum enim dominus perfectionis documentum tradens dicat Matth. V 39 - 41: si quis percusserit te in maxillam dexteram, praebe ei et alteram; et ei qui vult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei pallium; et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum eo alia duo, non semper perfecti hoc actu complent: alioquin dominus ab hac perfectione defecit, quia alapa suscepta non praebuit alteram, sed dixit: si male locutus sum, perhibe testimonium de malo; si autem bene, quid me caedis?, ut dicitur Ioan. XVIII, 23. Sed nec Paulus cum percuteretur, maxillam praebuit; sed, sicut dicitur Act. XXIII 3, dixit: percutiet te deus, paries dealbate.

Non est ergo de necessitate perfectionis quod haec opere compleantur, sed haec intelligenda sunt secundum animi praeparationem, ut Augustinus dicit in lib.

De sermone domini in monte. In hoc enim perfectio hominis consistit ut homo habeat animum paratum ad haec facienda quotiescumque fuerit opus.

Similiter etiam, ut Augustinus dicit in libro quaestionum, et habetur in decretis XLII qu., quod dominus dicit in evangelio: iustificata est sapientia (a) filiis suis, ostendit filios sapientiae intelligere non in abstinendo nec in manducando esse iustitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam. Unde et apostolus dicit, philipp. IV, 12: scio... Abundare et penuriam pati.

Ad hanc autem aequanimitatem inopiam tolerandi religiosi perveniunt per exercitium nihil habendi; sed episcopi ad eam perduci possunt per exercitium circa curam ecclesiae et dilectionem fraternam: ex qua non solum proprias divitias pro salute proximorum exponere vel contemnere debent esse parati, quando fuerit opportunum; sed etiam propria corpora, ut supra dictum est. Unde et chrysostomus dicit in dialogo suo: magnum certe monachorum certamen: et postea subdit: ibi, scilicet in monachico statu, ieiunium est durum, et vigiliae, et reliqua quae ad afflictionem corporis concurrunt: hic vero, scilicet in statu pontificis, erga animam ars tota versatur. Et postea ponit exemplum, sicut hi qui arte mechanica quaedam stupenda faciunt, ad quae utuntur plurimis instrumentis; philosophus autem nihil de his requirens, omnem artem suam operibus solius mentis ostendit.

Posset autem alicui videri quod episcopi teneantur ut hanc perfectionem de abiiciendis divitiis habeant non solum in praeparatione animi, sed etiam in exercitio actus. Dominus enim apostolis mandavit, ut dicitur Matth. X, 9: nolite possidere aurum neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris; non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam.

Episcopi autem successores apostolorum sunt. Tenentur ergo ad haec mandata apostolis facta.

Sed manifestum est id quod concluditur, verum non esse. Fuerunt enim multi in ecclesia episcopi, de quorum sanctitate dubitari non potest, qui hoc non observaverunt, sicut Athanasius, Hilarius et alii plurimi. Ut autem Augustinus dicit in libro contra mendacium, non solum oportet praecepta dei retinere, sed etiam vitam moresque iustorum. Itaque plura in verbis intelligere non valentes, in factis sanctorum colligimus, quemadmodum oportet accipi. Et huius ratio est quia idem spiritus sanctus qui loquitur in Scripturis, movet sanctos ad operandum, secundum illud Rom. VIII 14: qui spiritu dei aguntur, hi filii dei sunt. Et ideo non est credendum, id quod a sanctis viris communiter agitur, contra divinum praeceptum esse.

Ut ergo ibidem dicitur, et etiam in lib.

De consensu evangelistarum, cur dominus apostolis dixerit ut nihil possiderent nec aliquid secum in via portarent, satis ipse significavit cum addidit: dignus est operarius mercede sua; ubi satis ostendit permissum hoc esse, non iussum: unde qui permissione uti non vult ut ab aliis accipiat unde vivat, sed sua defert ad vivendum, non contra domini praeceptum facit. Aliud est enim permissione non uti, quod et Paulus fecit; aliud agere contra praeceptum.

Potest et aliter solvi, ut intelligatur hoc dominum praecepisse quantum ad primam missionem, qua mittebantur ad praedicandum Iudaeis, apud quos consuetum erat ut doctores viverent de stipendiis eorum quos docebant.

Voluit enim dominus, sicut chrysostomus dicit, primo quidem discipulos per hoc facere non suspectos, quasi causa quaestus praedicarent. Secundo ut a sollicitudine liberarentur. Tertio ut virtutis eius experimentum sumerent, qui sine huiusmodi poterat eis in necessariis providere.

Sed postmodum imminente passione, quando iam ad gentes mittendi erant, aliud eis praecepit, ut habetur Luc. XXII, 35-36.

Quaesivit enim ab eis: quando misi vos sine sacculo et pera, numquid aliquid defuit vobis? qui cum dixissent, nihil, subiungit: sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram. Unde ad hoc non tenentur episcopi, qui sunt apostolorum successores, ut nihil possideant neque aliquid secum in via deferant.