DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 9

De his quibus homo iuvatur ad continentiam servandam.

Quia igitur per continentiae viam incedere tam arduum est, ut iuxta verbum domini, non omnes hoc capiant, sed dei dono habeatur: per hanc viam incedere volentibus sic agere oportet ut ea devitent quibus a prosecutione huius itineris impediri possent. Triplex autem esse impedimentum continentiae apparet. Primum quidem ex parte corporis; secundum ex parte animae; tertium ex parte exteriorum personarum vel rerum.

Ex parte quidem proprii corporis: quia, sicut apostolus dicit ad gal.

V, 17, caro concupiscit adversus spiritum.

Cuius carnis opera ibidem esse dicuntur fornicatio, immunditia, impudicitia et cetera huiusmodi. Haec autem concupiscentia carnis est lex de qua dicit rom.

VII, 23: video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae.

Quanto autem caro magis fovetur per ciborum affluentiam et deliciarum mollitiem, tanto huiusmodi concupiscentia magis crescit: unde Hieronymus dicit: venter mero aestuans cito despumat in libidinem: et Prov. XX 1: luxuriosa res est vinum; et iob XL, 16, dicitur de behemoth per quem diabolus significatur: sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus: quod exponens Gregorius 33 Moral. Dicit: loca humentia sunt opera voluptuosa. Pes quippe in arida terra non labitur, fixus vero in lubrica vix tenetur. In locis ergo humentibus iter vitae praesentis faciunt qui in hac ad iustitiam recti stare non possunt.

Oportet igitur continentiae viam assumentibus, carnem propriam, abstractis deliciis, vigiliis et ieiuniis et huiusmodi exercitiis castigare. Cuius rei exemplum apostolus nobis ostendit, I ad Cor. IX, 25, dicens: omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet: et post modica subdit: castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne, forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar: et quod opere perfecit, verbo docuit: dicit enim ad Rom. XIII, 13, cum praemisisset: non in cubilibus et impudicitiis: et carnis, inquit, curam ne feceritis in desideriis. Recte autem dicit in desideriis, idest ad voluptatem: quia ad necessitatem naturae carni cura est impendenda: unde idem apostolus dicit ad Eph. V 29: nemo carnem suam unquam odio habuit, sed nutrit, et fovet eam.

Ex parte autem animae propositum continentiae impeditur, dum lascivis cogitationibus aliquis immoratur; unde dominus per prophetam dicit, Isai. I, 16: auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Malae enim cogitationes plerumque ad male faciendum inducunt; unde dicitur Mich. II, 1: vae qui cogitatis inutile: et statim subditur: et operamini malum in cubilibus vestris.

Inter ceteras tamen cogitationes malas magis ad peccandum inclinant cogitationes de delectationibus carnis. Cuius ratio etiam secundum philosophorum doctrinam duplex assignari potest.

Una quidem quia, cum talis delectatio sit homini connaturalis, et a iuventute connutrita, facile in ipsam appetitus fertur, cum eam cogitatio proponit. Unde philosophus dicit 2 ethic. Quod delectationem diiudicare non possumus de facili quin accipiamus eam.

Secunda ratio est, quia, ut idem dicit in 3 ethic., delectabilia in particulari sunt magis voluntaria quam in universali.

Manifestum est autem quod per moram cogitationis ad particularia quaeque descendimus: unde per cogitationem diuturnam maxime libido provocatur: et propter hoc apostolus I ad Cor., VI, 18, dicit: fugite fornicationem: quia, ut Glossa ibidem dicit, cum aliis vitiis potest expectari conflictus; sed hanc fugite, ne approximetis, quia non aliter melius potest vinci.

Contra igitur huiusmodi continentiae impedimentum multiplex remedium invenitur.

Quorum primum et praecipuum est ut mens circa contemplationem divinorum et orationem occupetur; unde apostolus dicit ad Ephes. V, 18: nolite inebriari vino, in quo est luxuria; sed impleamini spiritu sancto, loquentes vobismet ipsis in Psalmis et hymnis et canticis spiritualibus: quod ad contemplationem pertinere videtur: cantantes et psallentes in cordibus vestris domino: quod ad orationem videtur pertinere. Hinc dominus per prophetam dicit, Isai. XLVIII, 9: laude mea infrenabo te, ne intereas. Est enim quoddam frenum animam ab interitu peccati retrahens laus divina.

Secundum remedium est studium Scripturarum, secundum illud Hieronymi ad rusticum monachum: ama Scripturarum studia, et carnis vitia non amabis. Unde apostolus cum dixisset timotheo, I Tim. IV 12: exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate; statim subdit: dum venio, attende lectioni.

Tertium remedium est quibuscumque bonis cogitationibus animum occupare: unde chrysostomus dicit super matthaeum quod abscissio membri non ita comprimit tentationes et tranquillitatem facit, ut cogitationis frenum: unde apostolus ad philipp. IV, 8, dicit: de cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae; si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate.

Quartum remedium est ut homo ab otio desistens et in corporalibus laboribus se ipsum exerceat: dicitur enim eccli.

XXXIII, 29: multam malitiam docuit otiositas.

Et specialiter otium est vitiorum carnalium incentivum: unde dicitur Ez. XVI, 49: haec fuit iniquitas sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis et abundantia et otium ipsius. Et ideo Hieronymus ad rusticum monachum scribens dicit: fac aliquid operis, ut semper te diabolus inveniat occupatum.

Quintum remedium adhibetur contra carnis concupiscentiam etiam per aliquas animi perturbationes: unde Hieronymus refert in eadem Epist., quod in quodam coenobio quidam adolescens nulla operis magnitudine flammam poterat carnis extinguere; eum periclitantem pater monasterii hac arte servavit. Imposito cuidam viro gravi ut iurgiis atque conviciis insectaretur hominem, et post irrogatam iniuriam primus veniret ad quaerimonias, vocati testes pro eo loquebantur qui contumeliam fecerat. Solus pater monasterii defensionem suam opponebat, ne abundanti tristitia frater absorberetur. Ita annus ductus est, quo expleto interrogatus adolescens super cogitationibus pristinis, respondit: Papae, vivere me non licet, et fornicari libet?p ex parte autem exteriorum rerum propositum continentiae impeditur per aspectum et frequentia colloquia mulierum et earum consortia: unde dicitur Eccli. IX, 9: propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit: et postea subditur: colloquium illius quasi ignis exardescit. Et ideo contra hoc est adhibendum remedium quod ibidem dicitur: ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius: cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius: et eccli.

XLII, 12, dicitur: omni homini noli intendere in specie, et in medio mulierum noli commorari. De vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri.

Unde Hieronymus contra vigilantium scribens dicit, quod monachus sciens imbecillitatem suam, et vas fragile quod portat, timet offendere ne impingat et corruat, atque frangatur; unde et mulierum, et maxime adolescentularum, vitat aspectum, ne eum capiat oculus meretricis, ne forma pulcherrima ad illicitos ducat amplexus. Ex quo patet quod, sicut abbas Moyses dicit in collationibus patrum, pro puritate cordis servanda, solitudo sectanda est, ac ieiuniorum inediam, vigilias, labores corporis, nuditatem, lectionem, ceterasque virtutes debere nos suscipere noverimus; ut scilicet per illas ab universis passionibus noxiis illaesum parare cor nostrum, et conservare possimus, et ad perfectionem caritatis istis gradibus innitendo conscendere.

Ob hoc igitur in religionibus sunt huiusmodi opera instituta: non quia in ipsis principaliter consistat perfectio: sed quia his quasi quibusdam instrumentis ad perfectionem pervenitur. Unde post pauca ibidem subditur: igitur ieiunia, vigiliae, meditatio Scripturarum, nuditas ac privatio omnium facultatum, non perfectio, sed perfectionis instrumenta sunt; quia non in ipsis consistit disciplinae finis, sed per illa pervenitur ad finem.

Si quis autem obiiciat, quod absque ieiunio, vigiliis et huiusmodi exercitiis potest homo perfectionem acquirere, praesertim cum de domino dicatur Matth. XI, 19: venit filius hominis manducans et bibens, suique discipuli non ieiunarent, quemadmodum discipuli ioannis et Pharisaei; ad hoc respondetur in glosa quod ioannes vinum et siceram non bibit, quia abstinentia indiget cui nulla est potentia naturae. Deus autem, qui peccata potest condonare, cur a peccatoribus manducantibus declinaret, quos ieiunantibus poterat facere fortiores?p discipuli ergo christi non habebant opus ieiunio, quia praesentia sponsi illis fortitudinem dabat maiorem quam discipuli ioannis per ieiunium haberent: unde dominus ibidem dicit: venient dies quando auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt: quod exponens chrysostomus dicit: ieiunium triste est non naturaliter, sed his qui sunt imbecillius dispositi; his enim qui sapientiam contemplari desiderant, delectabile est; quia ergo discipuli imbecilles erant, non erat tempus tristia introducendi quousque firmarentur: per quod monstratur quod non gulae erat quod fiebat, sed dispensationis cuiusdam.

Quod autem huiusmodi exercitia expediant ad vitanda peccata et perfectionem consequendam, apostolus expresse ostendit II ad Cor. VI, 3, dicens: nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum; sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos in multa patientia, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate.