DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 24

Solutio rationum quae inducebantur ad probandum quod defectus solemnis benedictionis vel consecrationis non derogat statui perfectionis presbyteri curati vel archidiaconi.

Ostenso igitur quam frivolae sunt rationes quas inducunt ad ostendendum quod archidiaconi et presbyteri curati sunt in statu perfectiori quam religiosi; ostendendum est quam frivolum sit quod obiiciunt contra hoc quod dictum est, quod in statu perfectionis aliquis ponitur per solemnem consecrationem vel benedictionem.

Ubi primo considerandum est, quod solemnis consecratio aut benedictio non est causa quod homo sit in statu perfectionis, sed inducitur quasi signum. Non enim adhibetur nisi illis qui in aliquo statu ponuntur; non quidem semper in statu perfectionis existentibus, sed statum quemcumque adipiscentibus. Hi enim qui matrimonio iunguntur, in statu aliquo ponuntur, quia ex tunc vir non habet potestatem sui corporis, similiter neque mulier, ut dicitur I Cor. VII: est enim in matrimonio perpetua obligatio unius ad alterum, ad quam significandam ab ecclesia solemnis benedictio nuptiarum exhibetur; non tamen in statu perfectionis ponuntur, sed in statu matrimonii. Unde et his qui in statu perfectionis ponuntur, in signum perpetuae obligationis solemnis consecratio aut benedictio exhibetur; sicut etiam cum civiliter aliquis statum mutat, sicut cum servus manumittitur, aliqua civilis solemnitas exhibetur.

Hoc autem non frivole dicitur, sed auctoritate dionysii confirmatur, qui dicit, 6 cap. Caelestis ierarchiae quod: divini duces nostri, scilicet apostoli, nominationibus sanctis ipsos dignati sunt, scilicet qui sunt in statu perfectorum: alii quidem famulos, alii vero monachos ipsos nominantes ex dei puro servitio et famulatu, et indivisibili et singulari vita uniente ipsos ad deiformem unitatem, et amabilem deo perfectionem.

Propter quod et perfectivam ipsis donans gratiam sancta legislatio, et quadam ipsos dignata est sanctificativa invocatione. Ubi expresse habetur, quod quia monachi perfectionis statum assumunt, ideo eis solemnis benedictio secundum traditionem apostolorum datur.

Quod ergo primo proponitur, quod in consecratione tam episcopi quam sacerdotis verba communia proferuntur, sicut consecrentur et sanctificentur manus istae etc., non facit ad propositum: non enim nunc agimus de sacerdote in quantum est sacerdos, sic enim in statu ponitur per solemnem consecrationem: non quidem in statu perfectionis activo vel passivo, sed in statu illuminativo, secundum dionysium; sed in quantum curam accipit: tunc enim ei nulla solemnis benedictio exhibetur, unde tunc nullum statum suscipit, sed fit ei quaedam officii commissio. Episcopus autem ad ipsam curam pastoralem consecratur propter perpetuam obligationem qua se ad pastoralem curam obligat, sicut ex supra dictis apparet.

Quod vero secundo proponitur, dicendum, quod unctio capitis quae regibus exhibebatur, signum erat status habentis principalem curam regni: alii autem qui sunt officiales in regno, tanquam non habentes perfectam regiminis rationem, numquam ungebantur. Ita etiam et in regno ecclesiae episcopus ungitur tanquam principaliter habens curam regiminis; archidiaconi vero et presbyteri curati non unguntur in susceptione curae, quia non suscipiunt principaliter curam, sed quandam subministrationem sub episcopali regimine, sicut balivi vel praepositi sub rege.

Nec propter hoc sequitur quod rex habeat statum perfectionis; quia cura eius se extendit ad temporalia, non ad spiritualia, sicut cura episcopalis.

Caritas autem per se respicit spirituale bonum: unde et cura spiritualis ad perfectionem pertinet, non autem cura temporalis, licet ex perfecta caritate posset exerceri.

Quod etiam tertio proponitur, longe est a proposito: non enim nunc agimus de perfectione meriti quod potest esse interdum perfectius non solum in curato presbytero quam in episcopo vel religioso, sed etiam in laico coniugato; sed loquimur de perfectionis statu. Unde in hoc videtur etiam obiciens suam vocem ignorare; nam secundum quod obiicit, nec etiam episcopi essent in maiori statu quam religiosi, cum interdum sint minoris meriti.

Quod vero quarto proponitur, quod episcopatus non sit ordo, manifeste continet falsitatem si absolute intelligatur. Expresse enim dicit dionysius esse tres ordines ecclesiasticae hierarchiae: scilicet episcoporum, presbyterorum, et diaconorum: et 21 dist., cap.

Cleros habetur, quod ordo episcoporum quadripartitus est. Habet quidem enim ordinem episcopus per comparationem ad corpus christi mysticum, quod est ecclesia; super quam principalem accipit curam, et quasi regalem. Sed quantum ad corpus christi verum, quod in sacramento continetur, non habet ordinem supra presbyterum.

Quod autem aliquem ordinem habeat, et non iurisdictionem solam, sicut archidiaconus vel curatus, patet ex hoc quod episcopus potest multa facere quae non potest committere, sicut conferre ordines, consecrare basilicas, et huiusmodi; quae vero iurisdictionis sunt, potest aliis committere. Idem etiam patet ex hoc quod si episcopus depositus restituatur, non iterum consecratur tanquam potestate ordinis remanente, sicut etiam in aliis contingit ordinibus.

Quod vero quinto proponitur, quod solemniter instituitur archidiaconus vel plebanus, quia investitur per anulum vel aliquid huiusmodi, omnino ridiculosum est. Ista enim est solemnitas magis similis civilibus solemnitatibus (secundum quas aliqui investiuntur de feudo per baculum vel per anulum) quam solemnitatibus ecclesiae, quae in quadam consecratione vel benedictione consistunt.