DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 25

Solutio rationum quae inducebantur ad probandum, quod non derogat perfectioni status presbyteri curati vel archidiaconi in hoc quod curam dimittere potest.

Nunc tertio ostendendum est quomodo sit frivolum quod obicitur contra id quod dictum est, quod presbyter vel archidiaconus possunt dimittere curam, non autem episcopus episcopatum, vel religiosus religionem.

Circa quod primo considerandum est, quod quicumque a perfectiori statu recedit ad statum qui non est perfectionis, censetur apostata, secundum illud apostoli I Tim. V, 11, de viduis cum luxuriatae fuerint in christo, nubere volunt: habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt: ubi dicit Glossa, quod in hoc damnatur propositi fraus, et quod omnes huiusmodi similes sunt uxori Lot, quae retro aspexit; et hoc est apostatare.

Unde si archidiaconi vel plebani in statu perfectionis essent, dimittentes archidiaconatum vel parochiae curam, damnabiliter apostatae essent.

Quod ergo primo proponitur, quod archidiaconi et plebani possunt transire ad religionem, non propter hoc quod status religionis sit perfectior, sed quia est securior, patet expresse falsum esse. Dicitur enim XIX qu. 1: clericis qui monachorum propositum appetunt, quia meliorem vitam sequi cupiunt, liberos eis ab episcopo in monasteriis oportet largiri ingressus.

Ex quo habetur quod ideo licet eis transire, quia melius est, et non solum quia securius. Et praeterea archidiaconi et habentes curam parochiae, non solum possunt, cura archidiaconatus vel parochiae dimissa, religionem intrare, sed etiam in saeculo remanere; sicut patet de illis qui dimittunt parochias et accipiunt praebendam in ecclesia cathedrali. Possunt etiam coniuges accipere, si non fuerint in sacris ordinibus constituti. Ex quibus omnibus patet quod statum perfectionis non habent.

Quod vero secundo proponitur, quod religiosus non propter hoc est perfectioris status quod non potest religionem dimittere, quia nec etiam uxoratus potest uxorem dimittere, qui tamen non est in statu perfectionis: patet ex praedictis omnino frivolum esse.

Uterque enim status, scilicet religionis et matrimonii, aliquid simile habet, scilicet perpetuam obligationem; et ideo uterque status est quasi alicuius servitutis. Sed obligatio matrimonii non est ad opus perfectionis, sed ad reddendum carnale debitum: et ideo est quidem status, sed non perfectionis.

Status autem religionis habet obligationem ad opera perfectionis, quae sunt paupertas, continentia et obedientia; et ideo est status perfectionis.

Quod vero tertio proponitur, quod propter humilitatem et infirmitatem virium potest aliquis a perfectiori statu discedere ad minorem, sicut David dimissis armis Saulis, accepit fundam et lapidem: secundum aliquid verum est, et secundum aliquid falsum. Potest enim aliquis propter infirmitatem ab altiori religione ad minorem transire, non tamen sine dispensatione. A religione vero ad statum saecularem etiam presbyteri curati vel archidiaconi, nullo modo dispensat ecclesia.

Ex quo manifeste apparet quod multo plus excedit status religionis cuiuscumque statum archidiaconi vel plebani (si tamen status dicendus est) quam status altissimae religionis statum mitissimae.

Quod vero quarto proponitur, quod si immutabilitas esset de ratione status, nunquam liceret de statu ad statum transire, omnino frivolum est.

Licet enim proficere ad statum maiorem, non tamen ad statum minorem, sicut habetur extra., de regularibus, licet. In maiori enim intelligitur esse etiam id quod est minus, sed non e converso: et qui obligat se ad aliquid minus dandum, non reputatur reus si dederit maius.

Quod vero quinto proponitur, quod praelatus potest curatum sibi subditum de religione ad ecclesiam suam revocare, est omnino falsum et sacris canonibus contrarium. Dicitur enim extra.

De renuntiatione, cap. Admonet: universis personis tui episcopatus sub districtione prohibeas ne ecclesias tuae dioecesis ad ordinationem tuam pertinentes absque tuo assensu intrare audeant, aut detinere aut dimittere te inconsulto. Quod si quis contra prohibitionem tuam venire praesumpserit, in eum canonicam exerceas ultionem. Et de privileg. Cum et plantare, in ecclesiis, dicitur, quod religiosi in ecclesiis suis, quae ad eos pleno iure non pertinent, instituendos presbyteros episcopis repraesentent, ut eis de plebis cura respondeant; institutos etiam inconsultis episcopis non audeant removere.

Ex quibus non plus habetur nisi quod presbyteri curati non possunt dimittere ecclesias episcopo inconsulto; et si dimiserint, puniri possunt. Sed hoc generale imprudenter applicat ad hoc speciale, ut non possint sine licentia episcopi dimissa cura religionem intrare. Dicitur enim expresse 19, quaest. I, cap. Duae, quod etiam contradicente episcopo possunt clerici saeculares ecclesiis suis dimissis religionem intrare. Quod vero habetur 7, quaest. I, episcopus de loco etc., manifeste dicitur de transitu ad aliam ecclesiam, non autem de transitu ad religionem.

Quod vero sexto obiicitur, quod monachi etiam possunt transire de religione ad ecclesiam saecularem cum cura, non est simile: quia non transeunt statu religionis dimisso. Dicitur enim 16, quaest. I, de monachis: qui diu morantes in monasteriis, si postea ad clericatus ordines pervenerint, statuimus non debere eos a priori proposito discedere. Sed archidiaconus vel curatus dimissa cura potest religionem intrare tanquam transiens de statu imperfectiori ad perfectionem spiritu dei ductus, ut habetur 19, quaest. I, duae.

Quod vero septimo proponitur, quod aliquis qui fuit in caritate, potest recedere a caritate, ergo non sequitur quod qui recedit a statu perfectionis, non fuerit in statu perfectionis: tam frivolum est, ut responsione non indigeat. A caritate enim nullus discedit nisi peccando, et similiter a statu perfectionis aliquis peccando recedit: quia sicut ad caritatis dilectionem aliquis obligatur ex lege communi, ita ad statum perfectionis aliquis obligatur ex voto speciali.

Quod vero octavo proponitur, quod episcopi non possunt transire ad religionem sine licentia Papae, hoc est ex constitutione ecclesiae, patet esse falsum; immo est ex ipsa obligatione qua se episcopi obligant ad perpetuam curam plebis habendam: unde apostolus dicit I cor.

IX 16: necessitas mihi incumbit: vae mihi est, si non evangelizavero. Et causam necessitatis subdit, dicens: cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, scilicet per perpetuam obligationem. Unde et in decretali, non inducitur quasi statutum, sed quasi ratione probatum.

Quod vero nono proponitur, nullam efficaciam habet. Certum est enim quod de iure communi non debet aliquis eligi ad episcopatum, nec debet suscipere archidiaconatus vel parochiae curam, nisi sit in sacris ordinibus constitutus secundum ecclesiae statuta. Sed in his Papa dispensare potest, et aliquando dispensat; et tunc habentes curam archidiaconatus vel parochiae, vel etiam in episcopos sic electi, possunt deserta cura contrahere matrimonium, ita quod non dirimitur iam contractum: quod de religiosis dici non potest.