DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 16

Quod esse in statu perfectionis convenit episcopis et religiosis.

Ex his autem quae supra dicta sunt manifeste apparet, quibus competat in perfectionis statu esse.

Dictum est enim supra, quod ad perfectionem divinae dilectionis triplici via proceditur: scilicet abrenuntiando exterioribus bonis; relinquendo uxorem, et alias cognationes carnales, et abnegando se ipsum vel per mortem quam pro christo patitur, vel quia abnegat propriam voluntatem. Qui ergo ad haec perfectionis opera totam vitam suam voto obligant deo, manifestum est eos perfectionis statum assumere. Et quia in omni religione haec tria voventur; manifestum est omnem religionem perfectionis statum esse.

Rursus autem ostensum est, tria pertinere ad perfectionem dilectionis fraternae: ut scilicet inimici diligantur eisque serviatur; et ut aliquis animam suam pro fratribus ponat, vel exponendo periculis mortis, vel etiam vitam suam totaliter ordinando in utilitatem proximorum; et quod proximis spiritualia impendantur.

Ad haec autem tria manifestum est teneri episcopos.

Cum enim ecclesiae universae curam susceperint, in qua plerumque inveniuntur aliqui eos odientes, blasphemantes et persequentes, necesse habent inimicis et persequentibus dilectionis et beneficentiae vicem rependere: cuius exemplum in apostolis apparet, quorum sunt episcopi successores: in medio enim persecutorum commorantes eorum salutem procurabant.

Unde et dominus eis mandat matth.

X, 16: ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum: ut scilicet plurimos morsus ab eis accipientes, non solum non consumantur, sed et illos convertant. Et Augustinus in Lib. De sermone domini in monte, exponens id quod habetur Matth. V 39: si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe illi et alteram, sic dicit: hoc ad misericordiam pertinere hi maxime sentiunt qui eis quos multum diligunt, serviunt, vel pueris vel phreneticis, a quibus multa saepe patiuntur; et si eorum salus id exigat, praebent se etiam ut plura patiantur. Docet ergo dominus medicus animarum ut discipuli sui eorum quorum saluti consulere volunt, imbecillitates aequo animo tolerarent. Omnis namque improbitas ex imbecillitate animi venit: quia nihil innocentius est eo qui est in virtute perfectus.

Hinc est quod apostolus I cor.

IV, 12, dicit: maledicimur, et benedicimus; persecutionem patimur, et sustinemus; blasphemamur, et obsecramus.

Tenentur etiam episcopi ut pro salute suorum subditorum animam suam ponant. Dicit enim dominus ioan.

X, 11: ego sum pastor bonus: bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis: quod exponens Gregorius dicit: audistis, fratres carissimi, eruditionem vestram et periculum nostrum; et postea subdit: ostensa est nobis de contemptu mortis via quam sequamur: primum exteriora nostra misericorditer ovibus impendere; postremum vero, si necesse sit, etiam mortem nostram pro eis debemus ministrare; et postea subdit: lupus super oves venit, cum quilibet iniustus et raptor fideles quosque atque humiles opprimit. Sed is qui pastor videbatur esse et non erat, relinquit oves et fugit: quia dum sibi ab eo periculum metuit, resistere eius iniustitiae non praesumit. Ex quibus verbis apparet quod de necessitate pastoralis officii est ut periculum mortis non refugiat propter gregis sibi commissi salutem. Obligatur ergo ex ipso officio sibi commisso ad hanc perfectionem dilectionis, ut pro fratribus animam ponat.

Similiter etiam ex officio pontifex obligatur ad hoc quod bona spiritualia proximis administret, quasi quidam mediator inter deum et hominem constitutus, vicem eius agens qui est mediator dei et hominum iesus christus, ut dicitur I tim.

II, 5: cuius figuram Moyses gerens dicebat Deut. V, 5: ego sequester et medius fui inter dominum et vos in tempore illo. Et ideo preces et oblationes deo in persona populi offert: quia, ut dicitur Hebr. V, 1, omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis. Sed rursus personam dei gerit in comparatione ad populum, dum populo quasi vice dei iudicia, documenta, exempla et sacramenta ministrat. Unde apostolus dicit II Cor. II, 10: ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona christi: et in eadem epistola, dicit: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur christus? et I Cor. IX, 11: si nos vobis spiritualia seminavimus, non magnum est si carnalia vestra metamus.

Ad huiusmodi autem perfectionem episcopi in sua ordinatione se obligant, sicut et religiosi in sua professione; unde apostolus dicit I ad Tim. Ult.: certa certamen bonum fidei, apprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus; scilicet in tua ordinatione, ut Glossa ibidem exponit. Et ideo episcopi statum perfectionis habent, sicut et religiosi.

Sicut autem in humanis contractibus aliquae solemnitates secundum humana iura adhibentur, ut contractus firmior habeatur; ita cum quadam solemnitate et benedictione et pontificalis status assumitur, et etiam religionis professio celebratur. Unde dionysius dicit, 6 cap. Eccles. Hierar., de monachis loquens: propter quod et perfectivam ipsis donans gratiam sancta legislatio, quae etiam ipsos quadam dignata est sanctificativa invocatione.