DE PERFECTIONE SPIRITUALIS VITAE

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

Capitulus 23

Solutio rationum quibus probari videbatur quod presbyteri curati et archidiaconi sunt in statu perfectiori quam religiosi.

Haec autem quae proposita sunt, quam sint frivola, derisibilia, et in multis erronea, demonstrandum est, singulorum efficaciam diligenter ponderando.

Quod enim primo inducunt quosdam canones ad probandum presbyteros curatos et archidiaconos in statu esse, nihil ad propositum facit. Nam in capitulis inductis nulla fit mentio de statu, sed de gradu. Sic enim habetur 81, dist.: si quis amodo episcopus, presbyter, diaconus feminam acceperit, vel acceptam retinuerit, a proprio decidat gradu. Et XIV qu. 4 dicitur: si quis oblitus timorem domini et sanctarum Scripturarum, etc., faeneraverit, etc., de gradu suo deiectus, alienus habeatur a clero.

Non ergo per hoc probari potest a contrario sensu, quod habeat statum, sed gradum.

Et hoc necesse est; quia ubicumque est ordo vel superioritas aliqua, ibi est aliquis gradus.

Quod vero secundo est positum, quam sit frivolum, quilibet intelligens advertere potest. Nulli enim dubium est statum multipliciter dici. Nam ille qui erigitur, stare dicitur: et magnitudo statum facit, secundum quod distinguitur status incipientium, proficientium et perfectorum. Stare etiam firmitatem importat, secundum illud apostoli I cor.

XV 58: stabiles estote et immobiles in omni opere bono. Non autem sic loquimur de statu, sed secundum quod dicitur status libertatis vel servitutis, sicut accipitur 2, quaest. 6: si quando in causa capitali vel causa status interpellatum fuerit, non per exploratores, sed per se ipsos est agendum. Et sic accipiendo statum, illi statum perfectionis accipiunt qui se servos constituunt ad opera perfectionis implenda, ut supra dictum est. Hoc autem non contingit nisi per votum perpetuae obligationis, quia servitus libertati opponitur. Quandiu igitur in sua libertate aliquis habet recedere a perfectionis opere, statum perfectionis non habet, sicut et supra ostensum est.

Quod vero tertio propositum fuit, tam frivolum est ut responsione non egeat. In hoc enim quod dicitur: qui bene praesunt presbyteri etc., nec de perfectione nec de statu fit mentio. Praeesse enim non constituit statum, sed gradum; nec honor debetur soli perfectioni, sed universaliter virtuti quae designatur in hoc quod dicitur: bene praesunt. Dicitur enim Rom. II, 10: gloria et honor et pax omni operanti bonum.

In hoc vero quod quarto propositum est, manifeste falsitas continetur; ubi dicitur quod ante tempus Ieronymi et Augustini, non erat aliud presbyter et episcopus. Huius enim contrarium expresse dicit Augustinus in epistola ad Ieronymum: quamquam secundum honorum vocabula, quae iam ecclesiae usus obtinuit, episcopatus presbyterio maior sit, tamen in multis rebus Augustinus Ieronymo minor est.

Sed ne aliquis calumnietur hoc circa tempora Ieronymi in usum venisse, ut episcopus presbytero maior sit; accipienda est auctoritas dionysii, qui scripsit ordinem ecclesiasticae hierarchiae secundum quod erat in ecclesia primitiva. Dicit enim in 5 cap. Ecclesiasticae hierarch., tres esse ordines ecclesiasticae hierarchiae: scilicet episcoporum, presbyterorum et diaconorum.

Ubi notandum est, quod ordinem diaconorum dicit esse purgativum, ordinem autem sacerdotum illuminativum, ordinem vero episcoporum perfectivum, et, sicut ipse dicit in 6 cap. Eiusdem libri, tribus his ordinibus tres ordines respondent: nam ordini diaconorum subiicitur ordo immundorum qui purgatione indigent; ordini vero presbyterorum subiicitur ordo illuminandorum, scilicet sacer populus, qui a presbyteris illuminatur per sacramentorum susceptionem; ordini vero episcoporum subiicitur ordo perfectorum, scilicet monachorum, qui per eorum traditiones edocetur ad perfectissimam perfectionem sursum actus. Ex quo patet secundum dionysium quod perfectio attribuitur solis episcopis et monachis: episcopis autem tanquam perfectoribus, monachis autem tanquam perfectis.

Sed ne quis dicat quod dionysius tradit ordinem ecclesiasticae hierarchiae ab apostolis institutum, cum tamen ex domini institutione idem essent presbyteri et episcopi; hoc manifeste falsum apparet ex hoc quod dicitur luc.

X 1: post haec autem designavit dominus, etc., ubi dicit glosa: sicut in apostolis forma est episcoporum, sic in septuaginta forma est presbyterorum secundi ordinis.

Et mirum cum hoc ipsi introducant, qualiter propriam vocem ignorant, statim postmodum asserentes solum circa tempora Hieronymi episcopos a presbyteris esse distinctos. Et si quis ad anteriora tempora progredi velit, inveniet etiam in veteri lege distinctos pontifices a minoribus sacerdotibus, in qua tantum erat sacerdotium figurale; dicitur enim dist. 21, cap. De quibus: summi pontifices, et minores sacerdotes a deo sunt instituti per Moysen, qui ex praecepto domini Aaron in summum pontificem, filios vero eius unxit in minores sacerdotes.

Ex quo patet quod falsum intellectum concipit ex verbo Ieronymi.

Non enim intendit Hieronymus dicere, quod in primitiva ecclesia esset idem ordo vel status episcoporum et presbyterorum: sed quod istorum vocabulorum erat promiscuus usus, quia et presbyteri dicebantur episcopi quasi intendentes, et episcopi presbyteri propter dignitatem. Unde ut Isidorus dicit, et habetur dist. 21, cap. Cleros, presbyteri minores, licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non habent: quia nec chrismate frontem signant nec spiritum Paraclytum dant, quod solum deberi episcopis, lectio actuum apostolorum demonstrat: et concludit: unde et apud veteres idem episcopi et presbyteri fuerunt; quia illud nomen est dignitatis, non aetatis.

Ubi ostenditur differentia esse in re, sed convenientia in nomine, propter dignitatem quam importat nomen presbyteratus.

Fuit autem postmodum necessarium ad vitandum schismatis errorem, qui ex indifferentia nominum oriebatur, ut etiam nomina distinguerentur: ut scilicet soli maiores presbyteri dicerentur episcopi, minores vero solum presbyteri dicerentur.

Quod vero quinto propositum est efficaciam non habet. Vita enim contemplativa non solum praefertur activae quia est securior, ut proponitur, sed quia est simpliciter melior, secundum quod dominus dicit Luc.. X 42: optimam partem elegit sibi maria. Et quanto contemplatio melior est actione, tanto plus pro deo facere videtur qui dilectae contemplationis aliquod detrimentum patitur, ut saluti proximorum propter deum intendat.

Intendere igitur saluti proximorum cum aliquo detrimento contemplationis propter amorem dei et proximi, ad maiorem perfectionem caritatis pertinere videtur quam si aliquis intantum dulcedini contemplationis inhaeret, quod nullo modo eam deserere vellet, etiam propter salutem aliorum; propter quam apostolus non solum praesentis vitae contemplationem, sed etiam a contemplatione caelestis patriae retardari ad tempus voluit propter proximorum salutem, ut patet per id quod dicitur Phil. I 23 - 24: coartor ex duobus: desiderium habens dissolvi et cum christo esse, multo enim melius est; permanere autem in carne, necessarium propter vos.

Sed si de perfectione caritatis agitur, quae in animi praeparatione plurimum consistit, ut supra ex verbis Augustini est probatum, multi contemplativam vitam agentes, etiam hanc perfectionem habent: ut animo sint parati secundum dei beneplacitum etiam a dilectae contemplationis otio suspendi ad tempus, ut proximorum saluti vacent. Quae tamen perfectio caritatis in plerisque proximorum utilitati vacantibus non invenitur, quos magis contemplativae vitae taedium ad exteriora deducit quam in desiderio habeatur: ut sic in eis ad perfectionem dilectionis pertineat quod eam tanquam bonum dilectum ad tempus postponant. Sed quorundam defectus statui vel officio praeiudicium afferre non potest: hoc enim ipsum quod est aliorum proximorum curam gerere, perfectionis actus censeri debet, cum ad perfectam dilectionem dei et proximi pertineat.

Sed hic considerandum est, quod non quicumque actu habet quod est perfectius, in perfectiori statu constituitur.

Nullus enim dubitat quin virginitatem servare ad perfectionem pertineat, quia de hoc dominus dicit: qui potest capere, capiat: Matth. XIX, 12: et apostolus dicit I cor.

VII, 25: de virginibus praeceptum domini non habeo, consilium autem do; sunt enim consilia de operibus perfectionis: et tamen virginitas conservata absque voto, perfectionis statum non habet. Dicit enim Augustinus in libro de virginitate: neque enim ipsa, scilicet virginitas, quia virginitas est, sed quia deo dicata est, honoratur: quae licet in carne servatur, ac per hoc etiam virginitas corporalis spiritualis est, quam vovet et servat continentia pietatis: et infra: honoratius in animi bonis illa continentia numeranda est qua integritas carnis ipsi creatori animae et carnis vovetur, consecratur, servatur.

Manifestum est autem quod archidiaconi et curati presbyteri, etsi curam animarum habeant, non tamen se voto astringunt ad huiusmodi curam habendam: alioquin non possent absque auctoritate eius qui in voto perpetuo dispensare posset, archidiaconatus vel parochiae curam dimittere.

Etsi ergo archidiaconus vel presbyter curatus aliquem perfectionis actum exerceat, vel officium accipiat, non tamen perfectionis statum habet. Et si quis recte consideret, huius perfectionis statum magis habent religiosi, qui ex voto sui ordinis obligantur ad hoc quod episcopis subministrent in his quae ad curam animarum pertinent, praedicando et confessiones audiendo, quam ipsi archidiaconi vel curati.

Iam vero quod sexto proponitur, quod augmentum caritatis non potest esse in persona quae non sit in statu, patet secundum praedicta omnino falsum esse: sunt enim aliqui in statu perfectionis, imperfectam caritatem vel omnino nullam habentes, sicut multi episcopi et religiosi in peccato mortali existentes. Quamvis igitur multi boni curati perfectam caritatem habeant, ut sint parati animam suam ponere pro aliis; non tamen propter hoc sunt in statu perfectionis: quia non desunt multi laici, etiam coniugati, eandem caritatis perfectionem habentes, ut pro salute proximorum parati sint animas ponere: non tamen in statu perfectionis esse dicuntur.

Quod vero septimo proponitur septem diacones ab apostolis institutos perfectionis statum habuisse: hoc nec ex textu nec glosa haberi potest.

Quod enim dicitur eos fuisse plenos spiritu sancto et sapientia, ostendit eos gratiae perfectionem habuisse, quae potest esse etiam in his qui statum perfectionis non habent. Quod vero in Glossa bedae dicitur, quod erant sublimioris gradus, et proximi circa aram, designat eminentiam gradus vel officii. Aliud autem est esse in gradu, et esse in statu, ut supra iam dictum est. Et tamen verum est, illos septem diacones etiam in statu perfectionis fuisse: illius, inquam, perfectionis de qua dominus dicit: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, Matth. XIX 21; nam relictis omnibus secuti fuerant christum, nihil proprium possidentes, sed erant illis omnia communia, ut dicitur Act. IV; a quorum exemplo omnes religiones derivatae sunt.

Quod vero octavo proponitur, stephanum et Laurentium archidiaconos in statu perfectionis fuisse; concedimus quidem; sed non propter archidiaconatum, sed propter martyrium, quod omni perfectioni religionis praefertur. Unde dicit Augustinus in lib.

De virginitate: perhibet huius rei praeclarissimum testimonium ecclesiastica auctoritas, in qua fidelibus notum est quo loco martyres, et quo defunctae sanctimoniales ad altaris sacramenta recitentur. Sic enim et Sebastianum dico in statu perfectionis fuisse, et georgium; nec tamen propter hoc dicemus milites statum perfectionis habere.

Quod autem nono obiicitur, quod presbyteri curati et archidiaconi sunt similiores episcopis quam religiosi; verum est quantum ad aliquid, scilicet quantum ad curam subditorum; sed quantum ad perpetuam obligationem, quae requiritur ad statum perfectionis, similiores sunt episcopo religiosi quam archidiaconi vel presbyteri curati, ut ex praedictis patet.

Quod vero decimo proponitur, quod administratio facultatum ecclesiae statum perfectionis non minuit, indubitanter concedimus: alioquin in ipsis religionibus praelati et alii officiales temporalia dispensantes a gradu perfectionis deciderent. Sed hoc in eis perfectionis cuiusdam statum diminuit, quod propriis non abrenuntiant, sua omnia propter christum relinquentes; quinimmo ecclesiarum fructus tanquam proprios lucrifaciunt.

In eo vero quod undecimo proponitur, manifeste inveniuntur desipere, vigilantii errorem sequentes: contra quem Hieronymus scribens dicit: quod asserit eos melius facere qui utuntur rebus suis, et paulatim fructus possessionum pauperibus dividunt, quam illos qui possessionibus venumdatis simul omnia largiuntur, non a me eis, sed a deo respondebitur si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, etc. Ad eum loquitur qui vult esse perfectus; iste quem tu laudas secundus aut tertius gradus est. Non ergo propter hoc archidiaconi vel presbyteri curati sunt perfectiores, quia servant hospitalitatem, quam monachi proprium non habentes servare non possunt.

Quod vero duodecimo proponitur, quod nullum est sacrificium deo magis acceptum quam zelus animarum, absque dubitatione concedimus.

Sed in animarum zelo hic ordo servandus est, ut primo homo animae suae zelum habeat, eam ab omni affectu terrenorum absolvens, secundum illud sapientis, Eccli. XXX, 24: miserere animae tuae, placens deo: ut patet per Augustinum, 21 de Civit. Dei. Sic ergo si post contemptum terrenorum et sui ipsius aliquis in hoc procedat ulterius, ut etiam aliarum animarum habeat zelum, erit perfectius sacrificium. Sed tunc perfectissimum erit quando ad zelum animarum habendum voto seu professione obligatur, sicut episcopus, vel etiam religiosi ad hoc per votum obligati.

Quod vero tertiodecimo proponitur, quod sicut patriarcha praesidet in suo patriarchatu, et episcopus in suo episcopatu, ita archidiaconus in suo archidiaconatu, et presbyter curatus in sua parochia: est manifeste falsum. Nam episcopi principaliter curam habent omnium suae dioecesis; presbyteri autem curati, vel etiam archidiaconi, habent aliquas subministrationes sub episcopis; sic enim se habent ad episcopum sicut balivi vel praepositi ad regem: unde super illud I Cor. XII, 28: alii opitulationes, alii gubernationes, dicit Glossa: opitulationes, idest eos qui maioribus ferunt opes, ut titus apostolo, vel archidiaconi episcopis; gubernationes, scilicet minorum personarum praelationes, ut presbyteri sunt, quae plebi documento sunt. Unde et hoc ipsum ostenditur in ordinatione sacerdotum: de quibus episcopus dicit: quanto fragiliores sumus, scilicet apostolis, tanto magis his auxiliis indigemus. Unde 16, quaest. I, cap. Cunctis, dicitur: omnibus presbyteris, et diaconibus et reliquis clericis attendendum est ut nihil absque proprii episcopi licentia agant. Non utique Missas sine suo iussu quisquam presbyterorum in sua parochia agat, non baptizet, nec quidquam absque eius permissu faciat; et similiter habetur LXXX dist., ca. Non debere: presbyteri nihil sine praecepto et consilio episcopi agant.

Quod vero quartodecimo proponitur de clericis qui propter enormia delicta in monasterio retruduntur, satis eorum animum et intentionem declarat.

Nam, sicut dicit Gregorius X Moralium, pravi cum recta praedicant, valde difficile est ut ad hoc quod taciti ambiunt, non erumpant.

Arbitrantur enim clericos esse in statu, non autem monachos, propter poenitentiae altitudinem, quam monachi voluntarie suscipiunt innocentes, ad quam coguntur clerici delinquentes. Qui quidem status tanto est apud deum altior, quanto est in mundo abiectior, secundum illud Matth. XX: qui se humiliat, exaltabitur: et Iacob. II, 5, dicitur: elegit deus pauperes in hoc mundo, divites in fide, et heredes regni. Sed mundanam gloriam ambientes, illa stare reputant quae ad gloriam pertinent, atque illa esse deiecta quae videntur humilia.