Docemur. Similiter non solum adulterii actus prohibetur, quo aliquis concupiscentiae passionem exequitur, sed etiam docemur non esse uxorem proximi concupiscendam. Sicut enim prohibitio actus ad pacem exteriorem pertinet conservandam, ita passionis ad conservationem intrinsecae pacis operatur. Secundo,/ pecca- / passionum incitamenta subtrahendo, dum contra concupiscentiam interdicitur otiositas,/ pro- / indicitur vitare consortia personarum quae possunt concupiscentiam excitare; contra iram vero et huiusmodi passiones, prohibentur contentiones, retributiones iniuriarum, et alia huiusmodi quae iram aut odium possunt concitare. Nec tamen per hoc quod lex christi prohibet malum pro malo retribuere, dissolvit leges quibus regitur genus humanum, per quas hostes / impu- / reipublicae impugnantur / ut quibusdam visum est /p aliud enim est quod agitur / privatorum / privata ira aut odio; aliud autem quod agitur secundum rationem ex ordinatione legis ad bonum / commune conservandum / societatis humanae conservandum, quae non posset esse tuta et pacifica nisi impugnantibus resisteretur, et perturbatores punirentur. Tertio, adhibendo quaedam exteriora remedia / contra impetus pass- / ad reprimendos impetus passionum: sicut contra concupiscentiam sunt adinventa ieiunia, vigiliae, et alia exercitia corporalia quibus caro affligitur, et sic carnis concupiscentiae quodammodo mortificantur; contra iram vero et consimiles passiones sunt adinventa quaedam exteriora humilitatis signa, ut vilitas vestium et alia huiusmodi, ex quibus animus quodammodo reprimitur ne adversus alios intumescat, et sic in iram et odia prorumpat. Sciendum est etiam quod sicut habitus, qui per / operationes / actus / acquiruntur, similes actus, postquam completi fuerint, reddunt, ita elevatio mentis ad divina, ad quam homo per omnia supra dicta disponitur / quae pertinent / postquam in homine firmata fuerit, praecipuum remedium et contra passiones, et contra sollicitudines, et contra exteriores inquietudines praebet: omnia enim haec per divinorum contemplationem, lectionem et auditum reprimuntur.