Referatur, sic verum est quod singularia non nisi universaliter cognoscit, quia per suam essentiam, quae est omnium universalis causa, sicut etiam materialia dicitur immaterialiter cognoscere et temporalia intemporaliter # quando autem praesens # in- # unumquodque # certitudo # nisi ipsum esse,/ nisi per acc-,/ sicut et in necessariis accidit, nisi per accidens inquantum in causis contingentis est ut ab esse deficere possit, quae quidem consideratio iam erit contingentis prout in sua causa est. Cognitio igitur contingentis deficit a certitudine et infallibilitate scientiae, quae de necessariis est, secundum quod in causa sua cognoscitur, non autem secundum quod cognoscitur in se ipso, sicut apprehendit ipsum sensus # tamen.
Amplius. Omnis effectus respectu suae causae sufficientis necessarius est: posita enim propria causa et sufficienti, necesse est effectum poni. Si enim non, possibile erit igitur, posita causa, effectum esse et non esse. Oportebit igitur aliquid addi quae causam ad alterum determinet.
Hoc tamen interest inter necessarium et contingens quod necessarium habet habitudinem / ad suam / necessariam ad suas causas per se si solae sumantur, contingens autem non nisi cum causis per se sumantur causae per accidens. Causa enim contingentis impediri potest.
Oportet ergo ad hoc quod contingens proveniat, quod concurrat cum causa per se etiam remotio impedimenti, quod pertinet ad causam per accidens,/ causa / causam / enim contingentis non / impedita / impeditam / de necessita- / necesse est semper effectum semper / produci / producere.
Quod quidem in necessariis non requiritur, quia eorum causae impediri non / potest / possunt. Sicut igitur effectus necessarius cognosci potest certitudinaliter cognita per se causa eius, ita effectus contingens, si cognoscantur cum causis per se etiam causae per accidens. Sed deus omnes causas cognoscit et per se et per accidens, cum ostensum sit ipsum ab aeterno omnium entium notitiam habere. Habet igitur certam cognitionem de contingentibus ab aeterno.
Vel propter defectum recipientis, vel propter imperfectionem causae mediae, vel propter ordinem essendi.
In nobis # necessitatis # ut voluntatem vel aliquid huiusmodi.
Contingit # non solum # sed necessario eam ponit.