Ad appetitum ut movens ad motum. Oportet igitur id quod est primo movens / esse appeten- necesse esse appeti / movere sicut appetibile movet. Appetitur ergo vel a se, vel ab alio. Et detur primo quod / ab alio / a se. Ergo secundum hoc primum movens est appetens sive desiderans.
Duplex autem est desiderium, sensus et intellectus. Non autem est possibile quod id quod est primum movens ut appetens desideret desiderio sensuali, sed intellectuali:/ nam desiderium sensuale est eius quod videtur bonum / nam id quod appetitur desiderio sensus iudicatur / a nobi- / bonum quia est delectabile sensui, et ita quis est appetibile,/ nam /, quod autem desiderat intellectus iudicatur bonum non quia est desiderabile vel appetibile, sed ideo desideratur quia est bonum.
Prius autem est illud bonum quod ideo desideratur quia est bonum, quam illud quod ideo est bonum quia desideratur vel delectat, nam quod est per se prius est quam quod est per aliud. Ergo primum / appetib- / appetibile est appetibile appetitu intellectuali. Et ipsum appetibile suppositum est esse appetens. Ergo ipsum primum movens, quod est primum appetibile, appetit appetitu intellectuali, et ita est intelligens.
Accipimus autem nunc appetere large pro omni operatione appetitivae virtutis, sive sit amor vel delectatio vel quicquid huiusmodi. Si autem detur quod appetens huiusmodi appetibile sit aliud / a pr- / ab ipso, oportebit per rationem praedictam quod illud sit intelligens. Ergo primum movens, quod erat appetibile, est intelligibile. Nec est intelligibile quia intelligitur, alias non esset primum intelligibile, sicut et de bono dictum est. Ergo est de se intelligibile. Et illud aliud quod intelligit ipsum non / intelligit / est intelligens nisi inquantum assumit primum intelligibile. Ipsum ergo primum intelligibile illi alio causa intelligendi.
Ergo ipse est magis intelligens. Oportet ergo primum movens non motum, quod deus est, esse intelligens. Adhuc. Omnis substantia quae est absque materia est intelligens. Deus autem est huiusmodi, ut supra probatum est. Deus igitur est intelligens. Probatio mediae. Intellectus in actu et intelligibile in actu sunt unum, sicut sensus in actu et sensibile in actu: nam oportet intelligibile / in act- / intellectui actu uniri ad hoc quod actu intelligat, et sensibile sensui ad hoc quod sentiat.
Sed aliquid ex hoc fit intelligibile in actu quod / est / abstrahitur a materia et ab omnibus materiae conditionibus. Ergo intellectum in actu esse convenit alicui ex eodem, scilicet ex hoc quod est sine materia.
Item. Omne quod est in altero est in eo per modum eius in quo est.
Quod igitur est in substantia immateriali est in eo immaterialiter. Sed haec est causa / quod / quod aliquid cognoscatur ab aliquo, quod est in eo immaterialiter. Unde sensus est susceptivus specierum sine materia, sed non / con- / sine conditionibus materiae omnino, cum recipiat speciem in organo corporali, et ideo est quidem cognoscitivus sed non intellectivus, nam intellectus absque omni corporali organo species intelligibiles habet. In nutritivo autem non accipitur aliquid nisi materialiter, et propter hoc nullo modo cognoscit. Quod igitur est in aliquo immaterialiter et absque omni organo corporali, est in eo intelligibiliter. Sed deus et immaterialis et incorporeus est / qui- / ut ex supra dictis patet.
Quicquid igitur est in eo est ibi per modum intelligibilem. Est ergo intelligens. Adhuc. Forma est principium agendi in agente, nam unumquodque agit secundum quod est actu. Actio igitur sive operatio sequitur formam / quae / agentis inquantum est agens. Secundum igitur modum operationis est modus formae quae est principium operandi.
Sed operatio intelligibilis adaequat / operationem / naturam rei intellectae secundum rationem communem: non enim / secundum / intelligitur natura lapidis secundum esse quod habet in hoc vel in illo determinate,/ secundum / sed secundum rationem communem qua in omnibus invenitur.
Forma igitur quae est intelligendi principium. Forma igitur intelligibilis per quam intelligitur est retinens vim communitatis naturae. Est igitur denudata ab omnibus quibus natura contrahitur ad hoc vel ad illud individuum. Huiusmodi autem sunt materia et materiae conditiones.
Oportet igitur formam intelligibilem esse absque materia et omnibus materiae conditionibus / igitur et intelligens / et ex hoc fit intelligibilis.
Igitur intelligens aliquid aptum natum est ex hoc quod est immateriale, et sic omnis substantia quae est sine materia est intelligens. Deus igitur est intelligens. Amplius. Nulla virtus infinita est virtus in magnitudine, ut probatum est supra. Intellectus autem est quodam modo infinitae virtutis, inquantum universale cognoscit, quod est infinitum in potentia, utpote ab infinitis particularibus participabile. Intellectus igitur non est virtus in magnitudine. Haec autem est proprietas intellectus per quam ab omnibus aliis distinguitur, scilicet quod est cognoscitivus universalis. Si ergo hoc competit ei inquantum est / in nulla / absque magnitudine, nec aliter inesse posset, oportet omne quod est absque