Godescalcus Lintpurgensis, Praepositus Aquensis, d. 1098.

 264. (1. ) De sancta Cruce.

 265. (2. ) De beata Maria Virgine.

 266. (3. ) In Assumptione beatae Mariae.

 267. (4. ) In Divisione Apostolorum.

 268. (5. ) De s. Maria Magdalena.

 269. (6. ) In Conversione s. Pauli.

 270. (7. ) In Decollatione s. Iohannis B.

 271. (8. ) De Virginibus.

 272. (9. ) In Nativitate Domini.

 273. (10. ) In Octava Epiphaniae.

 274. (11. ) In Transfiguratione Domini.

 275. (12. ) In Octava Pentecostes.

 276. (13. ) In Exaltatione s. Crucis.

 277. (14. ) In Exaltatione s. Crucis.

 278. (15. ) In Exaltatione s. Crucis.

 279. (16. ) De Angelis.

 280. (17. ) De Angelis.

 281. (18. ) De beata Maria Virgine.

 (19) De beata Maria Virgine.

 283. (20. ) In sancti Petri ad Vincula.

 284. (21. ) De ss. Iohanne Bapt. et Iohanne Evang.

 285. (22. ) De sancto Matthaeo.

 286. (23. ) In Natale Evangelistarum.

284. (21. ) De ss. Iohanne Bapt. et Iohanne Evang.

1. Audite, cali, audi, tellus, auditu digna testimonia divinitus data.

2 a. Verbum summi patris, quod eructatum homini, angelo dedit esse ac semper esse, ut daret isdem optime esse.

2 b. Carnem nostram sumpsit, qua instauraret, quae in caelis sunt, omnia, quaeque in terris sunt, cuncta, coniungens in se ista et illa.

3 a. Hoc verbum, caro factum in matre virgine, processit de thalamo sponsus amabilis in habitu carnis.

3 b. Hoc verbum, vocem sumens in casto theologo, gigas currens prodiit in fortitudine vocis tonitrui.

4 a. Vox enim tonans Iohannes evangelista conterruit fugans, fulminavit hostes ecclesiae verbi fortitudine.

4 b. Haec vox dum personat, abyssus abyssum invocat, Iohannes evangelista Iohannem baptistam, testis testem, verax veracem, vox vocem.

5 a. Nara vox tonitrui apostolus in rota orbis terrae cognitus, sed vox clamantis est in deserto parata Domino parare perfectam plebem, praeco nobilis, ardens et lucens lucerna aeterni luminis.

5 b. Uterque pari testimonio in huius mundi auditorio plenum gratia et veritate confirmat unigenitum patris, regnantem caelo aeternaliter,

sed visum in terris localiter ac temporaliter.

6 a. Nam caro verbum et verbum caro est unus Emmanuel in naturis

equidem duabus, sed unitus taliter, ut unum sit electrum, in quo nostri argenti fulgor crevit.

6 b. Crevit revera, crevit in tantum, ut nihil sit praeclarius; nam lux lunae lucem solis induit, dum non ad mensuram clarificando Deus hominem lux nubem lucem fecit.

7 a. Audi nos, homo, quem sic pater cuncta donans honorat.

7 b. Audi nos, pater, quem et Deus factus homo honorat.

8 a. Audite, pariles

Iohannes, qui quasi duo Cherubim vosmet respicitis,

8 b. Cum testimonio pari asseritis totum aureum propitiatorium.

9. Quod ut propitium sit nobis, vos orando impretate.